Yermĭyahu ( ירמיהו) - Geremia 21
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
|---|---|
| 1 פלגי מים לב מלך ביד יהוה על כל אשר יחפץ יטנו | 1 Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. |
| 2 כל דרך איש ישר בעיניו ותכן לבות יהוה | 2 Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus. |
| 3 עשה צדקה ומשפט נבחר ליהוה מזבח | 3 Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam victimae. |
| 4 רום עינים ורחב לב נר רשעים חטאת | 4 Exaltatio oculorum et dilatatio cordis, lucerna impiorum: peccatum. |
| 5 מחשבות חרוץ אך למותר וכל אץ אך למחסור | 5 Cogitationes sollertis semper in abundantiam; omnis autem festinus semper in egestate est. |
| 6 פעל אוצרות בלשון שקר הבל נדף מבקשי מות | 6 Qui congregat thesauros lingua mendacii, vento impingetur ad laqueos mortis. |
| 7 שד רשעים יגורם כי מאנו לעשות משפט | 7 Violentia impiorum detrahet eos, quia noluerunt facere iudicium. |
| 8 הפכפך דרך איש וזר וזך ישר פעלו | 8 Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus eius. |
| 9 טוב לשבת על פנת גג מאשת מדונים ובית חבר | 9 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. |
| 10 נפש רשע אותה רע לא יחן בעיניו רעהו | 10 Anima impii desiderat malum; non miserebitur proximo suo. |
| 11 בענש לץ יחכם פתי ובהשכיל לחכם יקח דעת | 11 Multato derisore sapientior erit parvulus; et, si instruatur sapiens, sumet scientiam. |
| 12 משכיל צדיק לבית רשע מסלף רשעים לרע | 12 Excogitat Iustus de domo impii, ut praecipitet impios in malum. |
| 13 אטם אזנו מזעקת דל גם הוא יקרא ולא יענה | 13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. |
| 14 מתן בסתר יכפה אף ושחד בחק חמה עזה | 14 Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. |
| 15 שמחה לצדיק עשות משפט ומחתה לפעלי און | 15 Gaudium iusto est facere iudicium, et ruina operantibus iniquitatem. |
| 16 אדם תועה מדרך השכל בקהל רפאים ינוח | 16 Vir, qui erraverit a via prudentiae, in coetu umbrarum commorabitur. |
| 17 איש מחסור אהב שמחה אהב יין ושמן לא יעשיר | 17 Qui diligit convivia, in egestate erit; qui amat vinum et pinguia, non ditabitur. |
| 18 כפר לצדיק רשע ותחת ישרים בוגד | 18 Redemptio pro iusto impius, et pro rectis iniquus. |
| 19 טוב שבת בארץ מדבר מאשת מדונים וכעס | 19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. |
| 20 אוצר נחמד ושמן בנוה חכם וכסיל אדם יבלענו | 20 Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo sapientis, et imprudens homo dissipabit illum. |
| 21 רדף צדקה וחסד ימצא חיים צדקה וכבוד | 21 Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam et iustitiam et gloriam. |
| 22 עיר גברים עלה חכם וירד עז מבטחה | 22 Civitatem fortium ascendit sapiens et destruit robur fiduciae eius. |
| 23 שמר פיו ולשונו שמר מצרות נפשו | 23 Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. |
| 24 זד יהיר לץ שמו עושה בעברת זדון | 24 Superbus et arrogans vocatur derisor, qui operatur in ira superbiae. |
| 25 תאות עצל תמיתנו כי מאנו ידיו לעשות | 25 Desideria occidunt pigrum; noluerunt enim quidquam manus eius operari: |
| 26 כל היום התאוה תאוה וצדיק יתן ולא יחשך | 26 tota die concupiscit et desiderat; qui autem iustus est, tribuet et non parcit. |
| 27 זבח רשעים תועבה אף כי בזמה יביאנו | 27 Hostiae impiorum abominabiles, eo magis quia offeruntur ex scelere. |
| 28 עד כזבים יאבד ואיש שומע לנצח ידבר | 28 Testis mendax peribit; vir oboediens loquetur in victoriam. |
| 29 העז איש רשע בפניו וישר הוא יכין דרכיו | 29 Vir impius obfirmat vultum suum; qui autem rectus est, corrigit viam suam. |
| 30 אין חכמה ואין תבונה ואין עצה לנגד יהוה | 30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. |
| 31 סוס מוכן ליום מלחמה וליהוה התשועה | 31 Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit. |
ITALIANO
ENGLISH
ESPANOL
FRANCAIS
LATINO
PORTUGUES
DEUTSCH
MAGYAR
Ελληνική
לשון עברית
عَرَبيْ