1 Hiram re di Tiro mandò a David ambasciatori, e legnami di cedro, muratori e legnaioli per fabbricargli una casa. | 1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum. |
2 E David riconobbe che il Signore lo aveva confermato re sopra Israele, e che il suo regno era stato elevato sopra Israele suo popolo. | 2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel.
|
3 Davide prese altre mogli in Gerusalemme, e generò figli e figlie. | 3 Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias; |
4 Ecco i nomi di quelli che gli nacquero in Gerusalemme: Samua, Sobad, Natan, Salomone, | 4 et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon, |
5 Iebahar, Elisua, Elifalet, | 5 Iebahar et Elisua et Eliphalet, |
6 Noga, Nafeg, lafia, | 6 Noga quoque et Napheg et Iaphia, |
7 Elisasela, Baaliada, Elialfet. | 7 Elisama et Beeliada et Eliphalet.
|
8 I Filistei, com'ebbero udito che David era stato unto re sopra tutto Israele, saliron tutti per cercarlo. David, saputo questo, uscì loro incontro. | 8 Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis. |
9 I Filistei vennero e si sparsero per la valle dei Rafaim. | 9 Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim. |
10 David consultò il Signore, dicendo: « Devo salire contro i Filistei? Li darai nelle mie mani? » Il Signore rispose: « Sali e li darò nelle tue mani ». | 10 Consuluitque David Deum dicens: “ Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? ”. Et dixit ei Dominus: “ Ascende, et tradam eos in manu tua ”. |
11 Essi eran saliti a Baalfarasim, ove David li percosse e disse: « Il Signore ha per la mia mano dispersi i miei nemici, come si disperdono le acque ». Perciò quel luogo fu chiamato Baalfarasim. | 11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: “ Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae ”. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum). |
12 I Filistei vi lasciarono i loro dèi, che, per ordine di David, furono dati alle fiamme. | 12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.
|
13 Anche un'altra volta i Filistei vennero a spargersi per quella valle. | 13 Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle; |
14 David consultò di nuovo il Signore, e Dio gli disse: « Non li assalire di dietro, ma ritirati da loro per andar contro di essi dirimpetto ai peri. | 14 consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: “ Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium; |
15 E quando sentirai il rumore di uno che cammini sulle cime dei peri, uscirai alla battaglia, perchè Dio è uscito dinanzi a te per colpire il campo dei Filistei». | 15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim ”. |
16 David, avendo fatto come Dio gli aveva comandato, percosse il campo dei Filistei da Gabaon sino a Gazerà. | 16 Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer. |
17 E la fama di David si sparse per tutti i paesi, e il Signore mise il timore di lui sopra tutte le genti. | 17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.
|