1 لان الناموس اذ له ظل الخيرات العتيدة لا نفس صورة الاشياء لا يقدر ابدا بنفس الذبائح كل سنة التي يقدمونها على الدوام ان يكمّل الذين يتقدمون. | 1 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere : |
2 وإلا أفما زالت تقدم. من اجل ان الخادمين وهم مطهرون مرة لا يكون لهم ايضا ضمير خطايا. | 2 alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati : |
3 لكن فيها كل سنة ذكر خطايا. | 3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. |
4 لانه لا يمكن ان دم ثيران وتيوس يرفع خطايا. | 4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. |
5 لذلك عند دخوله الى العالم يقول ذبيحة وقربانا لم ترد ولكن هيأت لي جسدا. | 5 Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi : |
6 بمحرقات وذبائح للخطية لم تسرّ. | 6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. |
7 ثم قلت هانذا اجيء في درج الكتاب مكتوب عني لافعل مشيئتك يا الله. | 7 Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. |
8 اذ يقول آنفا انك ذبيحة وقربانا ومحرقات وذبائح للخطية لم ترد ولا سررت بها. التي تقدّم حسب الناموس. | 8 Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, |
9 ثم قال هانذا اجيء لافعل مشيئتك يا الله. ينزع الاول لكي يثبت الثاني. | 9 tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat. |
10 فبهذه المشيئة نحن مقدّسون بتقديم جسد يسوع المسيح مرة واحدة | 10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. |
11 وكل كاهن يقوم كل يوم يخدم ويقدّم مرارا كثيرة تلك الذبائح عينها التي لا تستطيع البتة ان تنزع الخطية. | 11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata : |
12 واما هذا فبعدما قدّم عن الخطايا ذبيحة واحدة جلس الى الابد عن يمين الله | 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, |
13 منتظرا بعد ذلك حتى توضع اعداؤه موطئا لقدميه. | 13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. |
14 لانه بقربان واحد قد اكمل الى الابد المقدّسين. | 14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. |
15 ويشهد لنا الروح القدس ايضا. لانه بعدما قال سابقا | 15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit : |
16 هذا هو العهد الذي اعهده معهم بعد تلك الايام يقول الرب اجعل نواميسي في قلوبهم واكتبها في اذهانهم | 16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas : |
17 ولن اذكر خطاياهم وتعدياتهم في ما بعد. | 17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. |
18 وانما حيث تكون مغفرة لهذه لا يكون بعد قربان عن الخطية | 18 Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.
|
19 فاذ لنا ايها الاخوة ثقة بالدخول الى الاقداس بدم يسوع | 19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, |
20 طريقا كرّسه لنا حديثا حيّا بالحجاب اي جسده | 20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, |
21 وكاهن عظيم على بيت الله | 21 et sacerdotem magnum super domum Dei : |
22 لنتقدم بقلب صادق في يقين الايمان مرشوشة قلوبنا من ضمير شرير ومغتسلة اجسادنا بماء نقي | 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, |
23 لنتمسك باقرار الرجاء راسخا لان الذي وعد هو امين. | 23 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), |
24 ولنلاحظ بعضنا بعضا للتحريض على المحبة والاعمال الحسنة | 24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum : |
25 غير تاركين اجتماعنا كما لقوم عادة بل واعظين بعضنا بعضا وبالاكثر على قدر ما ترون اليوم يقرب | 25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. |
26 فانه ان اخطأنا باختيارنا بعد ما اخذنا معرفة الحق لا تبقى بعد ذبيحة عن الخطايا | 26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, |
27 بل قبول دينونة مخيف وغيرة نار عتيدة ان تأكل المضادين. | 27 terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. |
28 من خالف ناموس موسى فعلى شاهدين او ثلاثة شهود يموت بدون رأفة | 28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur : |
29 فكم عقابا اشر تظنون انه يحسب مستحقا من داس ابن الله وحسب دم العهد الذي قدّس به دنسا وازدرى بروح النعمة. | 29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ? |
30 فاننا نعرف الذي قال لي الانتقام انا اجازي يقول الرب. وايضا الرب يدين شعبه. | 30 Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum. |
31 مخيف هو الوقوع في يدي الله الحي | 31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis. |
32 ولكن تذكروا الايام السالفة التي فيها بعدما أنرتم صبرتم على مجاهدة آلام كثيرة | 32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum : |
33 من جهة مشهورين بتعييرات وضيقات ومن جهة صائرين شركاء الذين تصرّف فيهم هكذا. | 33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti. |
34 لانكم رثيتم لقيودي ايضا وقبلتم سلب اموالكم بفرح عالمين في انفسكم ان لكم مالا افضل في السموات وباقيا. | 34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. |
35 فلا تطرحوا ثقتكم التي لها مجازاة عظيمة. | 35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. |
36 لانكم تحتاجون الى الصبر حتى اذا صنعتم مشيئة الله تنالون الموعد. | 36 Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. |
37 لانه بعد قليل جدا سيأتي الآتي ولا يبطئ. | 37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. |
38 اما البار فبالايمان يحيا وان ارتد لا تسرّ به نفسي. | 38 Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. |
39 واما نحن فلسنا من الارتداد للهلاك بل من الايمان لاقتناء النفس | 39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ. |