Scrutatio

Domenica, 12 maggio 2024 - Santi Nereo e Achilleo ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 12


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quemsuscitavit a mortuis Iesus.1 Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.
2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat,Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.2 Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
3 Maria ergo accepit libramunguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suispedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti.3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.
4 Dicit autem IudasIscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus:4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :
5 “ Quare hocunguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ”.5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?
6 Dixit autemhoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens,ea, quae mittebantur, portabat.6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.
7 Dixit ergo Iesus: “ Sine illam, ut in diemsepulturae meae servet illud.7 Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
8 Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autemnon semper habetis ”.
8 Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
9 Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propterIesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.9 Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent,10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :
11 quiamulti propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum.
11 quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.
12 In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quiavenit Iesus Hierosolymam,12 In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,
13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam eiet clamabant:
“ Hosanna!
Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel! ”.
13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.
14 Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est:
14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :
15 “ Noli timere, filia Sion.
Ecce rex tuus venit
sedens super pullum asinae ”.
15 Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.
16 Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus estIesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.16 Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.
17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavitde monumento et suscitavit eum a mortuis.17 Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
18 Propterea et obviam venit ei turba,quia audierunt eum fecisse hoc signum.18 Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.
19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos:“ Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit! ”.
19 Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.
20 Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo;20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
21 hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabanteum dicentes: “ Domine, volumus Iesum videre ”.21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.
22 Venit Philippus et dicitAndreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu.22 Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
23 Iesus autem respondet eisdicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis.23 Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
24 Amen, amen dicovobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet;si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,
25 Qui amat animam suam, perditeam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam.25 ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.
26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meuserit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
27 Nunc anima meaturbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veniin horam hanc.27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc :
28 Pater, glorifica tuum nomen! ”. Venit ergo vox de caelo: “Et glorificavi et iterum glorificabo ”.28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.
29 Turba ergo, quae stabat etaudierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “ Angelus ei locutusest ”.29 Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.
30 Respondit Iesus et dixit: “ Non propter me vox haec facta est sedpropter vos.30 Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.
31 Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundieicietur foras;31 Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.
32 et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum”.32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
33 Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus.33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
34 Responditergo ei turba: “ Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; etquomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filiushominis? ”.34 Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ?
35 Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobisest. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, quiambulat in tenebris, nescit quo vadat.35 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
36 Dum lucem habetis, credite in lucem,ut filii lucis fiatis ”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se abeis.
36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum,37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;
38 ut sermoIsaiae prophetae impleretur, quem dixit:
“ Domine, quis credidit auditui nostro,
et brachium Domini cui revelatum est? ”.
38 ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ?
et brachium Domini cui revelatum est ?
39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :
40 “ Excaecavit oculos eorum
et induravit eorum cor,
ut non videant oculis
et intellegant corde et convertantur,
et sanem eos ”.
40 Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum
ut non videant oculis, et non intelligant corde,
et convertantur, et sanem eos.
41 Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo.41 Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeosnon confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
43 dilexerunt enim gloriamhominum magis quam gloriam Dei.
43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
44 Iesus autem clamavit et dixit: “ Qui credit in me, non credit in me sed ineum, qui misit me;44 Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.
45 et, qui videt me, videt eum, qui misit me.45 Et qui videt me, videt eum qui misit me.
46 Ego lux inmundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
47 Et si quisaudierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, utiudicem mundum, sed ut salvificem mundum.47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
48 Qui spernit me et non accipit verbamea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum innovissimo die,48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.
49 quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater,ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
50 Et scio quia mandatumeius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor”.
50 Et scio quia mandatum ejus vita æterna est : quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.