Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Vaikrà (ויקרא) - Levitico 11


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וידבר יהוה אל משה ואל אהרן לאמר אלהם1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 דברו אל בני ישראל לאמר זאת החיה אשר תאכלו מכל הבהמה אשר על הארץ2 “ Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae.
3 כל מפרסת פרסה ושסעת שסע פרסת מעלת גרה בבהמה אתה תאכלו3 Omne, quod habet plene divisam ungulam et ruminat in pecoribus, comedetis.
4 אך את זה לא תאכלו ממעלי הגרה וממפריסי הפרסה את הגמל כי מעלה גרה הוא ופרסה איננו מפריס טמא הוא לכם4 Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis;
5 ואת השפן כי מעלה גרה הוא ופרסה לא יפריס טמא הוא לכם5 hyracem, qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est;
6 ואת הארנבת כי מעלת גרה הוא ופרסה לא הפריסה טמאה הוא לכם6 leporem quoque, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit;
7 ואת החזיר כי מפריס פרסה הוא ושסע שסע פרסה והוא גרה לא יגר טמא הוא לכם7 et suem, qui, cum ungulam plene dividat, non ruminat.
8 מבשרם לא תאכלו ובנבלתם לא תגעו טמאים הם לכם8 Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
9 את זה תאכלו מכל אשר במים כל אשר לו סנפיר וקשקשת במים בימים ובנחלים אתם תאכלו9 Haec sunt, quae gignuntur in aquis et vesci licitum est: omne, quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis.
10 וכל אשר אין לו סנפיר וקשקשת בימים ובנחלים מכל שרץ המים ומכל נפש החיה אשר במים שקץ הם לכם10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis
11 ושקץ יהיו לכם מבשרם לא תאכלו ואת נבלתם תשקצו11 et execrandum erit; carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis.
12 כל אשר אין לו סנפיר וקשקשת במים שקץ הוא לכם12 Cuncta, quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis.
13 ואת אלה תשקצו מן העוף לא יאכלו שקץ הם את הנשר ואת הפרס ואת העזניה13 Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum,
14 ואת הדאה ואת האיה למינה14 milvum ac vulturem iuxta genus suum
15 את כל ערב למינו15 et omne corvini generis,
16 ואת בת היענה ואת התחמס ואת השחף ואת הנץ למינהו16 struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum,
17 ואת הכוס ואת השלך ואת הינשוף17 bubonem et mergulum et ibin,
18 ואת התנשמת ואת הקאת ואת הרחם18 cycnum et nyctocoracem et porphyrionem,
19 ואת החסידה האנפה למינה ואת הדוכיפת ואת העטלף19 erodionem et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem.
20 כל שרץ העוף ההלך על ארבע שקץ הוא לכם20 Omne de volucribus, quod reptat super quattuor pedes, abominabile erit vobis.
21 אך את זה תאכלו מכל שרץ העוף ההלך על ארבע אשר לא כרעים ממעל לרגליו לנתר בהן על הארץ21 Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram,
22 את אלה מהם תאכלו את הארבה למינו ואת הסלעם למינהו ואת החרגל למינהו ואת החגב למינהו22 comedere debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac locusta, singula iuxta genus suum.
23 וכל שרץ העוף אשר לו ארבע רגלים שקץ הוא לכם23 Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis.
24 ולאלה תטמאו כל הנגע בנבלתם יטמא עד הערב24 Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit immundus usque ad vesperum.
25 וכל הנשא מנבלתם יכבס בגדיו וטמא עד הערב25 Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum.
26 לכל הבהמה אשר הוא מפרסת פרסה ושסע איננה שסעת וגרה איננה מעלה טמאים הם לכם כל הנגע בהם יטמא26 Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur.
27 וכל הולך על כפיו בכל החיה ההלכת על ארבע טמאים הם לכם כל הנגע בנבלתם יטמא עד הערב27 Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
28 והנשא את נבלתם יכבס בגדיו וטמא עד הערב טמאים המה לכם28 Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis.
29 וזה לכם הטמא בשרץ השרץ על הארץ החלד והעכבר והצב למינהו29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela et mus et lacerta iuxta genus suum,
30 והאנקה והכח והלטאה והחמט והתנשמת30 mygale et testudo et stellio et talpa et chamaeleon:
31 אלה הטמאים לכם בכל השרץ כל הנגע בהם במתם יטמא עד הערב31 omnia haec immunda sunt.
Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum;
32 וכל אשר יפל עליו מהם במתם יטמא מכל כלי עץ או בגד או עור או שק כל כלי אשר יעשה מלאכה בהם במים יובא וטמא עד הערב וטהר32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda.
33 וכל כלי חרש אשר יפל מהם אל תוכו כל אשר בתוכו יטמא ואתו תשברו33 Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit, polluetur et frangendum est.
34 מכל האכל אשר יאכל אשר יבוא עליו מים יטמא וכל משקה אשר ישתה בכל כלי יטמא34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne liquens, quod bibitur de tali vase, immundum erit.
35 וכל אשר יפל מנבלתם עליו יטמא תנור וכירים יתץ טמאים הם וטמאים יהיו לכם35 Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis.
36 אך מעין ובור מקוה מים יהיה טהור ונגע בנבלתם יטמא36 Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum tetigerit, polluetur.
37 וכי יפל מנבלתם על כל זרע זרוע אשר יזרע טהור הוא37 Si ceciderint super sementem, non polluent eam;
38 וכי יתן מים על זרע ונפל מנבלתם עליו טמא הוא לכם38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis.
39 וכי ימות מן הבהמה אשר היא לכם לאכלה הנגע בנבלתה יטמא עד הערב39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum;
40 והאכל מנבלתה יכבס בגדיו וטמא עד הערב והנשא את נבלתה יכבס בגדיו וטמא עד הערב40 et, qui comederit ex eo quippiam sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum.
41 וכל השרץ השרץ על הארץ שקץ הוא לא יאכל41 Omne, quod reptat super terram, abominabile erit nec assumetur in cibum.
42 כל הולך על גחון וכל הולך על ארבע עד כל מרבה רגלים לכל השרץ השרץ על הארץ לא תאכלום כי שקץ הם42 Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
43 אל תשקצו את נפשתיכם בכל השרץ השרץ ולא תטמאו בהם ונטמתם בם43 Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
44 כי אני יהוה אלהיכם והתקדשתם והייתם קדשים כי קדוש אני ולא תטמאו את נפשתיכם בכל השרץ הרמש על הארץ44 Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram.
45 כי אני יהוה המעלה אתכם מארץ מצרים להית לכם לאלהים והייתם קדשים כי קדוש אני45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum.
46 זאת תורת הבהמה והעוף וכל נפש החיה הרמשת במים ולכל נפש השרצת על הארץ46 Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in aqua et reptat in terra,
47 להבדיל בין הטמא ובין הטהר ובין החיה הנאכלת ובין החיה אשר לא תאכל47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis ”.