Yermĭyahu ( ירמיהו) - Geremia 21
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 פלגי מים לב מלך ביד יהוה על כל אשר יחפץ יטנו | 1 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : quocumque voluerit, inclinabit illud. |
2 כל דרך איש ישר בעיניו ותכן לבות יהוה | 2 Omnis via viri recta sibi videtur : appendit autem corda Dominus. |
3 עשה צדקה ומשפט נבחר ליהוה מזבח | 3 Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ. |
4 רום עינים ורחב לב נר רשעים חטאת | 4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum. |
5 מחשבות חרוץ אך למותר וכל אץ אך למחסור | 5 Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est. |
6 פעל אוצרות בלשון שקר הבל נדף מבקשי מות | 6 Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. |
7 שד רשעים יגורם כי מאנו לעשות משפט | 7 Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium. |
8 הפכפך דרך איש וזר וזך ישר פעלו | 8 Perversa via viri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus ejus. |
9 טוב לשבת על פנת גג מאשת מדונים ובית חבר | 9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. |
10 נפש רשע אותה רע לא יחן בעיניו רעהו | 10 Anima impii desiderat malum : non miserebitur proximo suo. |
11 בענש לץ יחכם פתי ובהשכיל לחכם יקח דעת | 11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam. |
12 משכיל צדיק לבית רשע מסלף רשעים לרע | 12 Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo. |
13 אטם אזנו מזעקת דל גם הוא יקרא ולא יענה | 13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. |
14 מתן בסתר יכפה אף ושחד בחק חמה עזה | 14 Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. |
15 שמחה לצדיק עשות משפט ומחתה לפעלי און | 15 Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem. |
16 אדם תועה מדרך השכל בקהל רפאים ינוח | 16 Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur. |
17 איש מחסור אהב שמחה אהב יין ושמן לא יעשיר | 17 Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur. |
18 כפר לצדיק רשע ותחת ישרים בוגד | 18 Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus. |
19 טוב שבת בארץ מדבר מאשת מדונים וכעס | 19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. |
20 אוצר נחמד ושמן בנוה חכם וכסיל אדם יבלענו | 20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud. |
21 רדף צדקה וחסד ימצא חיים צדקה וכבוד | 21 Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam. |
22 עיר גברים עלה חכם וירד עז מבטחה | 22 Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus. |
23 שמר פיו ולשונו שמר מצרות נפשו | 23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam. |
24 זד יהיר לץ שמו עושה בעברת זדון | 24 Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. |
25 תאות עצל תמיתנו כי מאנו ידיו לעשות | 25 Desideria occidunt pigrum : noluerunt enim quidquam manus ejus operari. |
26 כל היום התאוה תאוה וצדיק יתן ולא יחשך | 26 Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit. |
27 זבח רשעים תועבה אף כי בזמה יביאנו | 27 Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere. |
28 עד כזבים יאבד ואיש שומע לנצח ידבר | 28 Testis mendax peribit ; vir obediens loquetur victoriam. |
29 העז איש רשע בפניו וישר הוא יכין דרכיו | 29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam. |
30 אין חכמה ואין תבונה ואין עצה לנגד יהוה | 30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. |
31 סוס מוכן ליום מלחמה וליהוה התשועה | 31 Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit. |