Scrutatio

Venerdi, 17 maggio 2024 - San Pasquale Baylon ( Letture di oggi)

Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 17


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 רוחי חבלה ימי נזעכו קברים לי1 Spiritus meus attenuatus est,
dies mei exstincti,
et solum mihi superest sepulcrum.
2 אם לא התלים עמדי ובהמרותם תלן עיני2 Nonne irrisiones circumdant me,
et in amaritudinibus moratur oculus meus?
3 שימה נא ערבני עמך מי הוא לידי יתקע3 Pone pignus pro me iuxta te;
et quis umquam spondens percutiet manum meam?
4 כי לבם צפנת משכל על כן לא תרמם4 Cor eorum longe fecisti a disciplina;
propterea non exaltabuntur.
5 לחלק יגיד רעים ועיני בניו תכלנה5 Praedam pollicetur sociis,
sed oculi filiorum eius deficient.
6 והצגני למשל עמים ותפת לפנים אהיה6 Posuit me quasi in proverbium vulgi
et conspuendum in faciem.
7 ותכה מכעש עיני ויצרי כצל כלם7 Caligavit ab indignatione oculus meus,
et membra mea quasi in umbram redacta sunt.
8 ישמו ישרים על זאת ונקי על חנף יתערר8 Stupebunt iusti super hoc,
et innocens contra impium excitabitur.
9 ויאחז צדיק דרכו וטהר ידים יסיף אמץ9 Et tenebit iustus viam suam,
et mundus manibus addet fortitudinem.
10 ואולם כלם תשבו ובאו נא ולא אמצא בכם חכם10 Igitur omnes vos convertimini et venite,
et non inveniam in vobis ullum sapientem.
11 ימי עברו זמתי נתקו מורשי לבבי11 Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt
et desideria cordis mei.
12 לילה ליום ישימו אור קרוב מפני חשך12 Noctem verterunt in diem;
et rursum post tenebras properat lux.
13 אם אקוה שאול ביתי בחשך רפדתי יצועי13 Si sustinuero, infernus domus mea est;
et in tenebris stravi lectulum meum.
14 לשחת קראתי אבי אתה אמי ואחתי לרמה14 Putredini dixi: Pater meus es!;
Mater mea et soror mea! vermibus.
15 ואיה אפו תקותי ותקותי מי ישורנה15 Ubi est ergo nunc praestolatio mea,
et patientiam meam quis considerat?
16 בדי שאל תרדנה אם יחד על עפר נחת16 In profundissimum infernum descendent omnia mea;
simul in pulvere erit requies mihi? ”.