Livre d'Isaïe 2
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| Le Sainte Bible Fillion | VULGATA |
|---|---|
| 1 Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem. | |
| 2 Et erit in novissimis diebus : præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles ; et fluent ad eum omnes gentes, | |
| 3 et ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. | |
| 4 Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. | |
| 5 Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. | |
| 6 Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt. | |
| 7 Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. | |
| 8 Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. | |
| 9 Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir ; ne ergo dimittas eis. | |
| 10 Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. | |
| 11 Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. | |
| 12 Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur ; | |
| 13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan, | |
| 14 et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos, | |
| 15 et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, | |
| 16 et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est, | |
| 17 et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa ; | |
| 18 et idola penitus conterentur ; | |
| 19 et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. | |
| 20 In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones. | |
| 21 Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. | |
| 22 Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse. |