Siracide 3
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Filii sapientiae ecclesia iustorum, et natio illorum oboedientia et dilectio. | |
2 Indicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. | |
3 Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris firmavit in filios. | |
4 Qui honorat patrem, exorabit pro peccatis et continebit se ab illis et in oratione dierum exaudietur. | |
5 Et, sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. | |
6 Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis et in die orationis suae exaudietur; | |
7 qui honorat patrem suum, vita vivet longiore, et, qui oboedit patri, refrigerabit matrem. | |
8 Qui timet Dominum, honorat parentes et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt. | |
9 In opere et sermone honora patrem tuum, | |
10 ut superveniat tibi benedictio ab eo. | |
11 Benedictio patris firmat domos filiorum; maledictio autem matris eradicat fundamenta. | |
12 Ne glorieris in contumelia patris tui, non est enim tibi gloria eius confusio; | |
13 gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii mater sine honore. | |
14 Fili, suscipe senectam patris tui et non contristes eum in vita illius; | |
15 et, si defecerit sensu, veniam da et ne spernas eum omnibus diebus vitae eius. Eleemosyna enim patris non erit in oblivione, | |
16 nam pro peccatis ipsa plantabitur | |
17 et in iustitia aedificabitur tibi; et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies solventur tua peccata. | |
18 Quam malae famae est, qui derelinquit patrem; et maledictus a Deo, qui exasperat matrem. | |
19 Fili, in mansuetudine opera tua perfice et super hominem datorem diligeris. | |
20 Quanto magnus es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam. Multi sunt excelsi et gloriosi, sed mansuetis revelat mysteria sua. | |
21 Quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. | |
22 Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed, quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus. | |
23 Non est enim tibi necessarium ea, quae abscondita sunt, videre oculis tuis. | |
24 In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter; | |
25 plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi. | |
26 Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine scientia deerit sapientia. | |
27 Cor durum male habebit in novissimo; et, qui amat periculum, in illo peribit. | |
28 Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur. | |
29 Cor nequam gravabitur doloribus, et peccator adiciet peccatum ad peccatum. | |
30 Plagis superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis et non intellegetur. | |
31 Cor sapientis intelleget verba sapientium, et auris audiens concupiscet sapientiam. | |
32 Sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit. | |
33 Ignem ardentem exstinguit aqua, sic eleemosyna expiat peccata. | |
34 Deus prospector est eius, qui reddit gratiam; meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum. |