Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Vaikrà (ויקרא) - Levitico 7


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וזאת תורת האשם קדש קדשים הוא1 Haec quoque est lex sacrificii pro delicto: sanctum sanctorum est,
2 במקום אשר ישחטו את העלה ישחטו את האשם ואת דמו יזרק על המזבח סביב2 idcirco, ubi immolatur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto; sanguis eius per gyrum fundetur altaris.
3 ואת כל חלבו יקריב ממנו את האליה ואת החלב המכסה את הקרב3 Omnemque adipem offeret ex ea, caudam scilicet et adipem, qui operit vitalia,
4 ואת שתי הכלית ואת החלב אשר עליהן אשר על הכסלים ואת היתרת על הכבד על הכלית יסירנה4 duos renunculos et pinguedinem, quae super eos iuxta ilia est, reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet;
5 והקטיר אתם הכהן המזבחה אשה ליהוה אשם הוא5 et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino: sacrificium pro delicto est.
6 כל זכר בכהנים יאכלנו במקום קדוש יאכל קדש קדשים הוא6 Omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus, quia sanctum sanctorum est.
7 כחטאת כאשם תורה אחת להם הכהן אשר יכפר בו לו יהיה7 Sicut sacrificium pro peccato, ita et sacrificium pro delicto, utriusque hostiae lex una est; ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
8 והכהן המקריב את עלת איש עור העלה אשר הקריב לכהן לו יהיה8 Sacerdos, qui offert holocaustum cuiusdam viri, habebit pellem victimae,
9 וכל מנחה אשר תאפה בתנור וכל נעשה במרחשת ועל מחבת לכהן המקריב אתה לו תהיה9 et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et, quidquid in frixorio vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis, a quo offertur;
10 וכל מנחה בלולה בשמן וחרבה לכל בני אהרן תהיה איש כאחיו10 et omne sacrificium similae sive oleo conspersum sive aridum fuerit, cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur.
11 וזאת תורת זבח השלמים אשר יקריב ליהוה11 Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino;
12 אם על תודה יקריבנו והקריב על זבח התודה חלות מצות בלולת בשמן ורקיקי מצות משחים בשמן וסלת מרבכת חלת בלולת בשמן12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio, offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam ut collyridas olei admixtione conspersas,
13 על חלת לחם חמץ יקריב קרבנו על זבח תודת שלמיו13 panes quoque fermentatos cum hostia pacificorum pro gratiarum actione,
14 והקריב ממנו אחד מכל קרבן תרומה ליהוה לכהן הזרק את דם השלמים לו יהיה14 ex quibus unus offeretur munus Domino et erit sacerdotis, qui fundet hostiae sanguinem.
15 ובשר זבח תודת שלמיו ביום קרבנו יאכל לא יניח ממנו עד בקר15 Cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
16 ואם נדר או נדבה זבח קרבנו ביום הקריבו את זבחו יאכל וממחרת והנותר ממנו יאכל16 Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die; sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est;
17 והנותר מבשר הזבח ביום השלישי באש ישרף17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
18 ואם האכל יאכל מבשר זבח שלמיו ביום השלישי לא ירצה המקריב אתו לא יחשב לו פגול יהיה והנפש האכלת ממנו עונה תשא18 Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio nec proderit offerenti; quin potius, quaecumque anima tali se edulio contaminarit, praevaricationis rea erit.
19 והבשר אשר יגע בכל טמא לא יאכל באש ישרף והבשר כל טהור יאכל בשר19 Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni; ceterum carne, qui fuerit mundus, vescetur.
20 והנפש אשר תאכל בשר מזבח השלמים אשר ליהוה וטמאתו עליו ונכרתה הנפש ההוא מעמיה20 Anima polluta, quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis;
21 ונפש כי תגע בכל טמא בטמאת אדם או בבהמה טמאה או בכל שקץ טמא ואכל מבשר זבח השלמים אשר ליהוה ונכרתה הנפש ההוא מעמיה21 et, quae tetigerit immunditiam hominis vel iumenti, sive omnis rei abominabilis, quae polluere potest, et comederit de huiuscemodi carnibus, interibit de populis suis ”.
22 וידבר יהוה אל משה לאמר22 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
23 דבר אל בני ישראל לאמר כל חלב שור וכשב ועז לא תאכלו23 “ Loquere filiis Israel: Adipem bovis et ovis et caprae non comedetis.
24 וחלב נבלה וחלב טרפה יעשה לכל מלאכה ואכל לא תאכלהו24 Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a bestia laceratum est, habebitis in usus varios, sed non comedetis.
25 כי כל אכל חלב מן הבהמה אשר יקריב ממנה אשה ליהוה ונכרתה הנפש האכלת מעמיה25 Si quis adipem, qui offertur in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
26 וכל דם לא תאכלו בכל מושבתיכם לעוף ולבהמה26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus;
27 כל נפש אשר תאכל כל דם ונכרתה הנפש ההוא מעמיה27 omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis ”.
28 וידבר יהוה אל משה לאמר28 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
29 דבר אל בני ישראל לאמר המקריב את זבח שלמיו ליהוה יביא את קרבנו ליהוה מזבח שלמיו29 “ Loquere filiis Israel: Qui offert victimam pacificorum Domino, afferat oblationem suam Domino de victima pacificorum.
30 ידיו תביאינה את אשי יהוה את החלב על החזה יביאנו את החזה להניף אתו תנופה לפני יהוה30 Tenebit manibus incensa Domini, adipem scilicet et pectusculum afferet; pectusculum, ut elevetur coram Domino.
31 והקטיר הכהן את החלב המזבחה והיה החזה לאהרן ולבניו31 Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius.
32 ואת שוק הימין תתנו תרומה לכהן מזבחי שלמיכם32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in munus sacerdotis.
33 המקריב את דם השלמים ואת החלב מבני אהרן לו תהיה שוק הימין למנה33 Qui de filiis Aaron obtulerit sanguinem et adipem victimae pacificorum, ipse habebit armum dextrum in portione sua;
34 כי את חזה התנופה ואת שוק התרומה לקחתי מאת בני ישראל מזבחי שלמיהם ואתן אתם לאהרן הכהן ולבניו לחק עולם מאת בני ישראל34 pectusculum enim elationis et armum donationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius, lege perpetua, ab omni populo Israel ”.
35 זאת משחת אהרן ומשחת בניו מאשי יהוה ביום הקריב אתם לכהן ליהוה35 Haec est portio Aaron et filiorum eius de incensis Domini die, qua applicavit eos, ut sacerdotio fungerentur;
36 אשר צוה יהוה לתת להם ביום משחו אתם מאת בני ישראל חקת עולם לדרתם36 et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israel die, qua unxit eos, religione perpetua in generationibus eorum.
37 זאת התורה לעלה למנחה ולחטאת ולאשם ולמלואים ולזבח השלמים37 Ista est lex holocausti et oblationis similae et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis,
38 אשר צוה יהוה את משה בהר סיני ביום צותו את בני ישראל להקריב את קרבניהם ליהוה במדבר סיני38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israel, ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.