Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Divrei Hayamim (דברי הימים) - 1 Cronache 5


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ובני ראובן בכור ישראל כי הוא הבכור ובחללו יצועי אביו נתנה בכרתו לבני יוסף בן ישראל ולא להתיחש לבכרה1 Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus : sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum.
2 כי יהודה גבר באחיו ולנגיד ממנו והבכרה ליוסף2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt : primogenita autem reputata sunt Joseph.)
3 בני ראובן בכור ישראל חנוך ופלוא חצרון וכרמי3 Filii ergo Ruben primogeniti Israël : Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.
4 בני יואל שמעיה בנו גוג בנו שמעי בנו4 Filii Joël : Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus,
5 מיכה בנו ראיה בנו בעל בנו5 Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus,
6 בארה בנו אשר הגלה תלגת פלנאסר מלך אשר הוא נשיא לראובני6 Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
7 ואחיו למשפחתיו בהתיחש לתלדותם הראש יעיאל וזכריהו7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam.
8 ובלע בן עזז בן שמע בן יואל הוא יושב בערער ועד נבו ובעל מעון8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon.
9 ולמזרח ישב עד לבוא מדברה למן הנהר פרת כי מקניהם רבו בארץ גלעד9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.
10 ובימי שאול עשו מלחמה עם ההגראים ויפלו בידם וישבו באהליהם על כל פני מזרח לגלעד10 In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.
11 ובני גד לנגדם ישבו בארץ הבשן עד סלכה11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha :
12 יואל הראש ושפם המשנה ויעני ושפט בבשן12 Joël in capite, et Saphan secundus : Janai autem et Saphat in Basan.
13 ואחיהם לבית אבותיהם מיכאל ומשלם ושבע ויורי ויעכן וזיע ועבר שבעה13 Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.
14 אלה בני אביחיל בן חורי בן ירוח בן גלעד בן מיכאל בן ישישי בן יחדו בן בוז14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz.
15 אחי בן עבדיאל בן גוני ראש לבית אבותם15 Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis.
16 וישבו בגלעד בבשן ובבנתיה ובכל מגרשי שרון על תוצאותם16 Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.
17 כלם התיחשו בימי יותם מלך יהודה ובימי ירבעם מלך ישראל17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël.
18 בני ראובן וגדי וחצי שבט מנשה מן בני חיל אנשים נשאי מגן וחרב ודרכי קשת ולמודי מלחמה ארבעים וארבעה אלף ושבע מאות וששים יצאי צבא18 Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.
19 ויעשו מלחמה עם ההגריאים ויטור ונפיש ונודב19 Dimicaverunt contra Agareos : Ituræi vero, et Naphis, et Nodab
20 ויעזרו עליהם וינתנו בידם ההגריאים וכל שעמהם כי לאלהים זעקו במלחמה ונעתור להם כי בטחו בו20 præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur : et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
21 וישבו מקניהם גמליהם חמשים אלף וצאן מאתים וחמשים אלף וחמורים אלפים ונפש אדם מאה אלף21 Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
22 כי חללים רבים נפלו כי מהאלהים המלחמה וישבו תחתיהם עד הגלה22 Vulnerati autem multi corruerunt : fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
23 ובני חצי שבט מנשה ישבו בארץ מבשן עד בעל חרמון ושניר והר חרמון המה רבו23 Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon : ingens quippe numerus erat.
24 ואלה ראשי בית אבותם ועפר וישעי ואליאל ועזריאל וירמיה והודויה ויחדיאל אנשים גבורי חיל אנשי שמות ראשים לבית אבותם24 Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum : Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.
25 וימעלו באלהי אבותיהם ויזנו אחרי אלהי עמי הארץ אשר השמיד אלהים מפניהם25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis.
26 ויער אלהי ישראל את רוח פול מלך אשור ואת רוח תלגת פלנסר מלך אשור ויגלם לראובני ולגדי ולחצי שבט מנשה ויביאם לחלח וחבור והרא ונהר גוזן עד היום הזה26 Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur : et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.