1 ודוד עבר מעט מהראש והנה ציבא נער מפי בשת לקראתו וצמד חמרים חבשים ועליהם מאתים לחם ומאה צמוקים ומאה קיץ ונבל יין | 1 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Meribbaal in occursum eius cum duobus asinis stratis, qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum fasciculis fructuum aestivorum et utre vini. |
2 ויאמר המלך אל ציבא מה אלה לך ויאמר ציבא החמורים לבית המלך לרכב ולהלחם והקיץ לאכול הנערים והיין לשתות היעף במדבר | 2 Et dixit rex Sibae: “ Quid sibi volunt haec? ”. Responditque Siba: “ Asini domesticis regis ad sedendum; et panes et fructus aestivi ad vescendum pueris tuis; vinum autem, ut bibat, si quis defecerit in deserto ”. |
3 ויאמר המלך ואיה בן אדניך ויאמר ציבא אל המלך הנה יושב בירושלם כי אמר היום ישיבו לי בית ישראל את ממלכות אבי | 3 Et ait rex: “ Ubi est filius domini tui? ”. Responditque Siba regi: “ Remansit in Ierusalem dicens: “Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei” ”. |
4 ויאמר המלך לצבא הנה לך כל אשר למפי בשת ויאמר ציבא השתחויתי אמצא חן בעיניך אדני המלך | 4 Et ait rex Sibae: “ Ecce, tua sint omnia, quae fuerunt Meribbaal ”. Dixitque Siba: “ Adoro; inveniam gratiam coram te, domine mi rex ”. |
5 ובא המלך דוד עד בחורים והנה משם איש יוצא ממשפחת בית שאול ושמו שמעי בן גרא יצא יצוא ומקלל | 5 Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera; procedebat egrediens et maledicens |
6 ויסקל באבנים את דוד ואת כל עבדי המלך דוד וכל העם וכל הגברים מימינו ומשמאלו | 6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David. Omnis autem populus et universi viri fortissimi a dextro et sinistro latere regis incedebant. |
7 וכה אמר שמעי בקללו צא צא איש הדמים ואיש הבליעל | 7 Ita autem loquebatur Semei, cum malediceret regi: “ Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial! |
8 השיב עליך יהוה כל דמי בית שאול אשר מלכת תחתו ויתן יהוה את המלוכה ביד אבשלום בנך והנך ברעתך כי איש דמים אתה | 8 Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum eius; et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui; et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es ”. |
9 ויאמר אבישי בן צרויה אל המלך למה יקלל הכלב המת הזה את אדני המלך אעברה נא ואסירה את ראשו | 9 Dixit autem Abisai filius Sarviae regi: “ Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? Vadam et amputabo caput eius ”. |
10 ויאמר המלך מה לי ולכם בני צריה כי יקלל וכי יהוה אמר לו קלל את דוד ומי יאמר מדוע עשיתה כן | 10 Et ait rex: “Quid mihi et vobis filii Sarviae? Si maledicit, et si Dominus praecepit ei, ut malediceret David, quis est qui audeat dicere: “Quare sic fecisti?” ”. |
11 ויאמר דוד אל אבישי ואל כל עבדיו הנה בני אשר יצא ממעי מבקש את נפשי ואף כי עתה בן הימיני הנחו לו ויקלל כי אמר לו יהוה | 11 Et ait rex Abisai et universis servis suis: “ Ecce filius meus, qui egressus est de visceribus meis, quaerit animam meam; quanto magis nunc iste filius Beniaminita. Dimittite eum, ut maledicat iuxta praeceptum Domini. |
12 אולי יראה יהוה בעוני והשיב יהוה לי טובה תחת קללתו היום הזה | 12 Fortasse respiciet Dominus afflictionem meam et reddet mihi bonum pro maledictione hac hodierna ”. |
13 וילך דוד ואנשיו בדרך ושמעי הלך בצלע ההר לעמתו הלוך ויקלל ויסקל באבנים לעמתו ועפר בעפר | 13 Ambulabat itaque David et socii eius per viam; Semei autem per iugum montis ex latere gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens. |
14 ויבא המלך וכל העם אשר אתו עיפים וינפש שם | 14 Venit itaque rex et universus populus cum eo lassus usque ad aquas, et refocillati sunt ibi. |
15 ואבשלום וכל העם איש ישראל באו ירושלם ואחיתפל אתו | 15 Absalom autem et omnis populus eius, viri Israel, ingressi sunt Ierusalem, sed et Achitophel cum eo. |
16 ויהי כאשר בא חושי הארכי רעה דוד אל אבשלום ויאמר חושי אל אבשלם יחי המלך יחי המלך | 16 Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: “ Vivat rex! Vivat rex! ”. |
17 ויאמר אבשלום אל חושי זה חסדך את רעך למה לא הלכת את רעך | 17 Ad quem Absalom: “Haec est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? Quare non isti cum amico tuo? ”. |
18 ויאמר חושי אל אבשלם לא כי אשר בחר יהוה והעם הזה וכל איש ישראל לא אהיה ואתו אשב | 18 Responditque Chusai ad Absalom: “ Nequaquam; quia, quem elegit Dominus, et hic populus et omnis Israel, illius ero et cum eo manebo. |
19 והשנית למי אני אעבד הלוא לפני בנו כאשר עבדתי לפני אביך כן אהיה לפניך | 19 Sed, ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum? Nonne filio regis? Sicut parui patri tuo, sic parebo et tibi ”.
|
20 ויאמר אבשלום אל אחיתפל הבו לכם עצה מה נעשה | 20 Dixit autem Absalom ad Achitophel: “ Inite consilium quid agere debeamus ”. |
21 ויאמר אחיתפל אל אבשלם בוא אל פלגשי אביך אשר הניח לשמור הבית ושמע כל ישראל כי נבאשת את אביך וחזקו ידי כל אשר אתך | 21 Et ait Achitophel ad Absalom: “ Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum; ut, cum audierit omnis Israel quod foedaveris patrem tuum, roborentur manus omnium, qui tecum sunt ”. |
22 ויטו לאבשלום האהל על הגג ויבא אבשלום אל פלגשי אביו לעיני כל ישראל | 22 Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario; ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel. |
23 ועצת אחיתפל אשר יעץ בימים ההם כאשר ישאל בדבר האלהים כן כל עצת אחיתפל גם לדוד גם לאבשלם | 23 Consilium autem Achitophel, quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum; sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David et cum esset cum Absalom.
|