Samuelis I 29
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | BIBBIA VOLGARE |
---|---|
1 Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec : sed et Israël castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel. | 1 E tutte le compagnie de' Filistei si raunarono in Afec; e Israel puose campo sopra la fonte la quale era in Iezrael. |
2 Et satrapæ quidem Philisthiim incedebant in centuriis et millibus : David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis. | 2 E i capitani de' Filistei andavano con loro centinaia e con loro migliaia; e David e i suoi uomini erano con Achis nella ultima schiera. |
3 Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis : Quid sibi volunt Hebræi isti ? Et ait Achis ad principes Philisthiim : Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israël, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc ? | 3 E i principi de' Filistei dissero ad Achis: che vogliono questi Ebrei? E Achis disse loro: non conoscete voi David, il quale fu servo di Saul re d'Israel, ed è con esso meco già fa più tempo? In lui non trovai anco già cosa ria, dal dì che fuggì a me insino al dì presente. |
4 Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei : Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prælium, ne fiat nobis adversarius, cum præliari cœperimus : quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris ? | 4 E i principi de' Filistei si adirarono contro a lui, e dissero; ritornisi questo uomo, e istia nel luogo nel quale tu gli hai ordinato, e non discenda con esso noi alla battaglia, (e non sia nostro consigliere) acciò che non ci sia avversario quando avremo cominciato a combattere: e come potrà altrimenti umiliare il suo signore, se non ne' nostri capi? |
5 Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes : Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis ? | 5 Non è questo David, allo quale nei balli cantavano, dicendo: Saul ne percosse mille, e David X milia? |
6 Vocavit ergo Achis David, et ait ei : Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo : et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris : et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me usque in diem hanc : sed satrapis non places. | 6 Onde che Achis chiamò David, e disse: vive il Signore, che nel mio cospetto tu se' buono e diritto; e lo entramento e l'uscimento tuo nel campo si è con esso meco; e non ho trovato [in te] cosa veruna di male, dal dì che tu venisti a me insino al dì presente; ma ai capitani pur non piaci tu. |
7 Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim. | 7 Onde ritòrnati e va in pace, acciò che tu non turbi gli occhii de' capitani de' Filistei. |
8 Dixitque David ad Achis : Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo, a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis ? | 8 E David disse ad Achis: e che ho io fatto, e che hai tu trovato in me, tuo servo, dal dì ch' io fui nel tuo cospetto insino ad oggi, ch' io non venga e combatta contro i nemici del mio signore? |
9 Respondens autem Achis, locutus est ad David : Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut angelus Dei : sed principes Philisthinorum dixerunt : Non ascendet nobiscum in prælium. | 9 E rispondendo Achis disse: io so che ne' miei occhii tu se' buono come l'angelo di Dio; [ma]i principi de' Filistei dissero non vegna con esso noi alla battaglia. |
10 Igitur consurge mane tu, et servi domini tui qui venerunt tecum : et cum de nocte surrexeritis, et cœperit dilucescere, pergite. | 10 Però levera'ti domattina, tu e i servi del tuo signore i quali sono teco; e lievàti di notte, e cominciato il dì, ve n' andate. |
11 Surrexit itaque de nocte David, ipse et viri ejus, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philisthiim : Philisthiim autem ascenderunt in Jezrahel. | 11 Onde David si levò di notte, egli e gli uomini suoi, per andarsene la mattina, e ritornarsi alla terra de' Filistei; e i Filistei ascenderono in Iezrael. |