I Timotheum 5
123456
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres :2anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate :3viduas honora, quæ vere viduæ sunt.4Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.5Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.6Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.7Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.8Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.9Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,10in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.11Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt :12habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ;13simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.14Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.15Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.16Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.17Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina.18Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua.19Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.20Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant.21Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.22Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.23Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.24Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur.25Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.
123456
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito