Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Ioannes 20


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento.1 Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebraeessent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento.
2 Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
2 Currit ergo etvenit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis:“ Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! ”.
3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.3 Exiitergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum.
4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.4 Currebantautem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venitprimus ad monumentum;
5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit.5 et cum se inclinasset, videt posita linteamina, nontamen introivit.
6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,6 Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit inmonumentum; et videt linteamina posita
7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.7 et sudarium, quod fuerat super caputeius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit :8 Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, etvidit et credidit.
9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.9 Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuisresurgere.
10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
10 Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli.
11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum :11 Maria autemstabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum
12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.12 et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubipositum fuerat corpus Iesu.
13 Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum.13 Et dicunt ei illi: “ Mulier, quid ploras? ”.Dicit eis: “ Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum ”.
14 Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est.14 Haeccum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quiaIesus est.
15 Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.15 Dicit ei Iesus: “ Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ”. Illa,existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “ Domine, si tu sustulisti eum,dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ”.
16 Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister).16 Dicit ei Iesus: “Maria! ”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “ Rabbuni! ” — quod diciturMagister C.
17 Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.17 Dicit ei Iesus: “ Iam noli me tenere, nondum enim ascendi adPatrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patremvestrum, et Deum meum et Deum vestrum ”.
18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.
18 Venit Maria Magdalene annuntiansdiscipulis: “ Vidi Dominum! ”, et quia haec dixit ei.
19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis.19 Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubierant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio etdicit eis: “ Pax vobis! ”.
20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.20 Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus etlatus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
21 Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.21 Dixit ergo eis iterum: “Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ”.
22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum :22 Et cum hoc dixisset,insufflavit et dicit eis: “ Accipite Spiritum Sanctum.
23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt.23 Quorum remiseritispeccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ”.
24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.24 Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quandovenit Iesus.
25 Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
25 Dicebant ergo ei alii discipuli: “ Vidimus Dominum! ”. Illeautem dixit eis: “ Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittamdigitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam”.
26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis.26 Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. VenitIesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: “ Pax vobis! ”.
27 Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis.27 Deindedicit Thomae: “ Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuamet mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis! ”.
28 Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus.28 ResponditThomas et dixit ei: “ Dominus meus et Deus meus! ”.
29 Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt.29 Dicit ei Iesus: “Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ”.
30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc.30 Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quaenon sunt scripta in libro hoc;
31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.31 haec autem scripta sunt, ut credatis quiaIesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.