Scrutatio

Martedi, 7 maggio 2024 - Santa Flavia ( Letture di oggi)

Ioannes 16


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini.1 قد كلمتكم بهذا لكي لا تعثروا.
2 Absque synagogis facient vos : sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo.2 سيخرجونكم من المجامع بل تأتي ساعة فيها يظن كل من يقتلكم انه يقدم خدمة لله.
3 Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.3 وسيفعلون هذا بكم لانهم لم يعرفوا الآب ولا عرفوني.
4 Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.
4 لكني قد كلمتكم بهذا حتى اذا جاءت الساعة تذكرون اني انا قلته لكم. ولم اقل لكم من البداءة لاني كنت معكم.
5 Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me ; et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis ?5 واما الآن فانا ماض الى الذي ارسلني وليس احد منكم يسألني اين تمضي.
6 sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.6 لكن لاني قلت لكم هذا قد ملأ الحزن قلوبكم.
7 Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos.7 لكني اقول لكم الحق انه خير لكم ان انطلق. لانه ان لم انطلق لا يأتيكم المعزي. ولكن ان ذهبت ارسله اليكم.
8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.8 ومتى جاء ذاك يبكت العالم على خطية وعلى بر وعلى دينونة.
9 De peccato quidem, quia non crediderunt in me.9 اما على خطية فلانهم لا يؤمنون بي.
10 De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.10 واما على بر فلاني ذاهب الى ابي ولا ترونني ايضا.
11 De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.11 واما على دينونة فلأن رئيس هذا العالم قد دين
12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.12 ان لي أمورا كثيرة ايضا لاقول لكم ولكن لا تستطيعون ان تحتملوا الآن.
13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.13 واما متى جاء ذاك روح الحق فهو يرشدكم الى جميع الحق لانه لا يتكلم من نفسه بل كل ما يسمع يتكلم به ويخبركم بامور آتية.
14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.14 ذاك يمجدني لانه يأخذ مما لي ويخبركم.
15 Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
15 كل ما للآب هو لي. لهذا قلت انه يأخذ مما لي ويخبركم.
16 Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem.16 بعد قليل لا تبصرونني. ثم بعد قليل ايضا ترونني لاني ذاهب الى الآب
17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem ?17 فقال قوم من تلاميذه بعضهم لبعض ما هو هذا الذي يقوله لنا بعد قليل لا تبصرونني ثم بعد قليل ايضا ترونني ولاني ذاهب الى الآب.
18 Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur.18 فقالوا ما هو هذا القليل الذي يقول عنه. لسنا نعلم بماذا يتكلم.
19 Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quæritis inter vos quia dixi : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me.19 فعلم يسوع انهم كانوا يريدون ان يسألوه فقال لهم أعن هذا تتساءلون فيما بينكم لاني قلت بعد قليل لا تبصرونني ثم بعد قليل ايضا ترونني.
20 Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.20 الحق الحق اقول لكم انكم ستبكون وتنوحون والعالم يفرح. انتم ستحزنون ولكن حزنكم يتحول الى فرح.
21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.21 المرأة وهي تلد تحزن لان ساعتها قد جاءت. ولكن متى ولدت الطفل لا تعود تذكر الشدة لسبب الفرح لانه قد ولد انسان في العالم.
22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.22 فانتم كذلك عندكم الآن حزن. ولكني سأراكم ايضا فتفرح قلوبكم ولا ينزع احد فرحكم منكم.
23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.23 وفي ذلك اليوم لا تسألونني شيئا. الحق الحق اقول لكم ان كل ما طلبتم من الآب باسمي يعطيكم.
24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
24 الى الآن لم تطلبوا شيئا باسمي. اطلبوا تأخذوا ليكون فرحكم كاملا
25 Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis :25 قد كلمتكم بهذا بامثال ولكن تأتي ساعة حين لا اكلمكم ايضا بامثال بل اخبركم عن الآب علانية.
26 in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis :26 في ذلك اليوم تطلبون باسمي. ولست اقول لكم اني انا اسأل الآب من اجلكم.
27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.27 لان الآب نفسه يحبكم لانكم قد احببتموني وآمنتم اني من عند الله خرجت.
28 Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.28 خرجت من عند الآب وقد أتيت الى العالم وايضا اترك العالم واذهب الى الآب
29 Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis :29 قال له تلاميذه هوذا الآن تتكلم علانية ولست تقول مثلا واحدا.
30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.30 الآن نعلم انك عالم بكل شيء ولست تحتاج ان يسألك احد. لهذا نؤمن انك من الله خرجت.
31 Respondit eis Jesus : Modo creditis ?31 اجابهم يسوع الآن تؤمنون.
32 ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est.32 هوذا تأتي ساعة وقد أتت الآن تتفرقون فيها كل واحد الى خاصته وتتركونني وحدي. وانا لست وحدي لان الآب معي.
33 Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum.33 قد كلمتكم بهذا ليكون لكم فيّ سلام. في العالم سيكون لكم ضيق. ولكن ثقوا. انا قد غلبت العالم