Scrutatio

Wenesday, 4 December 2024 - Santa Barbara ( Letture di oggi)

Ecclesiasticus 1


font

1(Prologus)Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam : non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum : et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est :
et cum illo fuit semper, et est ante ævum.
2Arenam maris, et pluviæ guttas,
et dies sæculi, quis dinumeravit ?
altitudinem cæli, et latitudinem terræ,
et profundum abyssi, quis dimensus est ?
3sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit ?
4Prior omnium creata est sapientia,
et intellectus prudentiæ ab ævo.
5Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis,
et ingressus illius mandata æterna.
6Radix sapientiæ cui revelata est ?
et astutias illius quis agnovit ?
7disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata ?
et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ?
8Unus est altissimus, Creator omnipotens,
et rex potens et metuendus nimis,
sedens super thronum illius, et dominans Deus.
9Ipse creavit illam in Spiritu Sancto,
et vidit, et dinumeravit, et mensus est :
10et effudit illam super omnia opera sua,
et super omnem carnem, secundum datum suum,
et præbuit illam diligentibus se.

11Timor Domini gloria, et gloriatio,
et lætitia, et corona exsultationis.
12Timor Domini delectabit cor,
et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.
13Timenti Dominum bene erit in extremis,
et in die defunctionis suæ benedicetur.
14Dilectio Dei honorabilis sapientia :
15quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione,
et in agnitione magnalium suorum.
16Initium sapientiæ timor Domini :
et cum fidelibus in vulva concreatus est :
cum electis feminis graditur,
et cum justis et fidelibus agnoscitur.
17Timor Domini scientiæ religiositas :
18religiositas custodiet et justificabit cor ;
jucunditatem atque gaudium dabit.
19Timenti Dominum bene erit,
et in diebus consummationis illius benedicetur.
20Plenitudo sapientiæ est timere Deum,
et plenitudo a fructibus illius.
21Omnem domum illius implebit a generationibus,
et receptacula a thesauris illius.
22Corona sapientiæ timor Domini,
replens pacem et salutis fructum :
23et vidit, et dinumeravit eam :
utraque autem sunt dona Dei.
24Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur,
et gloriam tenentium se exaltat.
25Radix sapientiæ est timere Dominum,
et rami illius longævi.
26In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas :
execratio autem peccatoribus sapientia.
27Timor Domini expellit peccatum :
28nam qui sine timore est non poterit justificari :
iracundia enim animositatis illius subversio illius est.
29Usque in tempus sustinebit patiens,
et postea redditio jucunditatis.
30Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius,
et labia multorum enarrabunt sensum illius.
31In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ :
32execratio autem peccatori cultura Dei.
33Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam,
et Deus præbebit illam tibi.
34Sapientia enim et disciplina timor Domini :
et quod beneplacitum est illi,
35fides et mansuetudo,
et adimplebit thesauros illius.
36Ne sis incredibilis timori Domini,
et ne accesseris ad illum duplici corde.
37Ne fueris hypocrita in conspectu hominum,
et non scandalizeris in labiis tuis.
38Attende in illis, ne forte cadas,
et adducas animæ tuæ inhonorationem :
39et revelet Deus absconsa tua,
et in medio synagogæ elidat te :
40quoniam accessisti maligne ad Dominum,
et cor tuum plenum est dolo et fallacia.