Psalmi 132
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum ! | 1 Canticum ascensionum. Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis eius, |
2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus ; | 2 quia iuravit Domino, votum vovit Potenti Iacob: |
3 sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum. | 3 “ Non introibo in tabernaculum domus meae, non ascendam in lectum strati mei, |
4 non dabo somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, | |
5 donec inveniam locum Domino, tabernaculum Potenti Iacob ”. | |
6 Ecce audivimus eam esse in Ephratha, invenimus eam in campis Iaar. | |
7 Ingrediamur in tabernaculum eius, adoremus ad scabellum pedum eius. - | |
8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae. | |
9 Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent. | |
10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui. | |
11 Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. | |
12 Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea, quae docebo eos, filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam ”. | |
13 Quoniam elegit Dominus Sion, desideravit eam in habitationem sibi: | |
14 “ Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam. | |
15 Cibaria eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus. | |
16 Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt. | |
17 Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo. | |
18 Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem efflorebit diadema eius ”. |