Jó 12
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Respondens autem Job, dixit :2Ergo vos estis soli homines,
et vobiscum morietur sapientia ?
3Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ;
quis enim hæc quæ nostis ignorat ?
4Qui deridetur ab amico suo, sicut ego,
invocabit Deum, et exaudiet eum :
deridetur enim justi simplicitas.
5Lampas contempta apud cogitationes divitum
parata ad tempus statutum.
6Abundant tabernacula prædonum,
et audacter provocant Deum,
cum ipse dederit omnia in manus eorum.
7Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ;
et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
8Loquere terræ, et respondebit tibi,
et narrabunt pisces maris.
9Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?
10In cujus manu anima omnis viventis,
et spiritus universæ carnis hominis.
11Nonne auris verba dijudicat ?
et fauces comedentis, saporem ?
12In antiquis est sapientia,
et in multo tempore prudentia.
13Apud ipsum est sapientia et fortitudo ;
ipse habet consilium et intelligentiam.
14Si destruxerit, nemo est qui ædificet ;
si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
15Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ;
et si emiserit eas, subvertent terram.
16Apud ipsum est fortitudo et sapientia ;
ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
17Adducit consiliarios in stultum finem,
et judices in stuporem.
18Balteum regum dissolvit,
et præcingit fune renes eorum.
19Ducit sacerdotes inglorios,
et optimates supplantat :
20commutans labium veracium,
et doctrinam senum auferens.
21Effundit despectionem super principes,
eos qui oppressi fuerant relevans.
22Qui revelat profunda de tenebris,
et producit in lucem umbram mortis.
23Qui multiplicat gentes, et perdit eas,
et subversas in integrum restituit.
24Qui immutat cor principum populi terræ,
et decipit eos ut frustra incedant per invium :
25palpabunt quasi in tenebris, et non in luce,
et errare eos faciet quasi ebrios.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito