Scrutatio

Domenica, 12 maggio 2024 - Santi Nereo e Achilleo ( Letture di oggi)

Genesis 9


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.1 وبارك الله نوحا وبنيه وقال لهم اثمروا واكثروا واملأوا الارض.
2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.2 ولتكن خشيتكم ورهبتكم على كل حيوانات الارض وكل طيور السماء. مع كل ما يدبّ على الارض وكل اسماك البحر قد دفعت الى ايديكم.
3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.3 كل دابة حية تكون لكم طعاما. كالعشب الاخضر دفعت اليكم الجميع.
4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.4 غير ان لحما بحياته دمه لا تاكلوه.
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.5 واطلب انا دمكم لانفسكم فقط. من يد كل حيوان اطلبه. ومن يد الانسان اطلب نفس الانسان. من يد الانسان اخيه.
6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.6 سافك دم الانسان بالانسان يسفك دمه. لان الله على صورته عمل الانسان.
7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
7 فاثمروا انتم واكثروا وتوالدوا في الارض وتكاثروا فيها
8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :8 وكلم الله نوحا وبنيه معه قائلا.
9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :9 وها انا مقيم ميثاقي معكم ومع نسلكم من بعدكم.
10 et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.10 ومع كل ذوات الانفس الحيّة التي معكم. الطيور والبهائم وكل وحوش الارض التي معكم من جميع الخارجين من الفلك حتى كل حيوان الارض.
11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.11 اقيم ميثاقي معكم فلا ينقرض كل ذي جسد ايضا بمياه الطوفان. ولا يكون ايضا طوفان ليخرب الارض.
12 Dixitque Deus : Hoc signum f?deris quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :12 وقال الله هذه علامة الميثاق الذي انا واضعه بيني وبينكم وبين كل ذوات الانفس الحيّة التي معكم الى اجيال الدهر.
13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum f?deris inter me et inter terram.13 وضعت قوسي في السحاب فتكون علامة ميثاق بيني وبين الارض.
14 Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :14 فيكون متى انشر سحابا على الارض وتظهر القوس في السحاب
15 et recordabor f?deris mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.15 اني اذكر ميثاقي الذي بيني وبينكم وبين كل نفس حيّة في كل جسد. فلا تكون ايضا المياه طوفانا لتهلك كل ذي جسد.
16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor f?deris sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.16 فمتى كانت القوس في السحاب ابصرها لاذكر ميثاقا ابديا بين الله وبين كل نفس حيّة في كل جسد على الارض.
17 Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum f?deris, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
17 وقال الله لنوح هذه علامة الميثاق الذي انا اقمته بيني وبين كل ذي جسد على الارض
18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.18 وكان بنو نوح الذين خرجوا من الفلك ساما وحاما ويافث. وحام هو ابو كنعان.
19 Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.19 هؤلاء الثلاثة هم بنو نوح. ومن هؤلاء تشعبت كل الارض
20 C?pitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.20 وابتدأ نوح يكون فلاحا وغرس كرما.
21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.21 وشرب من الخمر فسكر وتعرّى داخل خبائه.
22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.22 فابصر حام ابو كنعان عورة ابيه واخبر اخويه خارجا.
23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.23 فأخذ سام ويافث الرداء ووضعاه على اكتافهما ومشيا الى الوراء وسترا عورة ابيهما ووجهاهما الى الوراء. فلم يبصرا عورة ابيهما.
24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,24 فلما استيقظ نوح من خمره علم ما فعل به ابنه الصغير.
25 ait : Maledictus Chanaan,
servus servorum erit fratribus suis.
25 فقال ملعون كنعان. عبد العبيد يكون لاخوته.
26 Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem,
sit Chanaan servus ejus.
26 وقال مبارك الرب اله سام. وليكن كنعان عبدا لهم.
27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem,
sitque Chanaan servus ejus.
27 ليفتح الله ليافث فيسكن في مساكن سام. وليكن كنعان عبدا لهم
28 Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.28 وعاش نوح بعد الطوفان ثلث مئة وخمسين سنة.
29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.29 فكانت كل ايام نوح تسع مئة وخمسين سنة ومات