1 ثم دخل واجتاز في اريحا. | 1 Et ingressus perambulabat Jericho. |
2 واذا رجل اسمه زكّا وهو رئيس للعشارين وكان غنيا. | 2 Et ecce vir nomine Zachæus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives : |
3 وطلب ان يرى يسوع من هو ولم يقدر من الجمع لانه كان قصير القامة. | 3 et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. |
4 فركض متقدما وصعد الى جميزة لكي يراه. لانه كان مزمعا ان يمرّ من هناك. | 4 Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus. |
5 فلما جاء يسوع الى المكان نظر الى فوق فرآه وقال له يا زكّا اسرع وانزل لانه ينبغي ان امكث اليوم في بيتك. | 5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere. |
6 فاسرع ونزل وقبله فرحا. | 6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. |
7 فلما رأى الجميع ذلك تذمروا قائلين انه دخل ليبيت عند رجل خاطئ. | 7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. |
8 فوقف زكا وقال للرب ها انا يا رب اعطي نصف اموالي للمساكين وان كنت قد وشيت باحد ارد اربعة اضعاف. | 8 Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. |
9 فقال له يسوع اليوم حصل خلاص لهذا البيت اذ هو ايضا ابن ابراهيم. | 9 Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahæ. |
10 لان ابن الانسان قد جاء لكي يطلب ويخلّص ما قد هلك | 10 Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
|
11 واذ كانوا يسمعون هذا عاد فقال مثلا لانه كان قريبا من اورشليم وكانوا يظنون ان ملكوت الله عتيد ان يظهر في الحال. | 11 Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. |
12 فقال. انسان شريف الجنس ذهب الى كورة بعيدة ليأخذ لنفسه ملكا ويرجع. | 12 Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. |
13 فدعا عشرة عبيد له واعطاهم عشرة أمناء وقال لهم تاجروا حتى آتي. | 13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio. |
14 واما اهل مدينته فكانوا يبغضونه فارسلوا وراءه سفارة قائلين لا نريد ان هذا يملك علينا. | 14 Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos. |
15 ولما رجع بعد ما اخذ الملك امر ان يدعى اليه اولئك العبيد الذين اعطاهم الفضة ليعرف بما تاجر كل واحد. | 15 Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. |
16 فجاء الاول قائلا يا سيد مناك ربح عشرة أمناء. | 16 Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit. |
17 فقال له نعما ايها العبد الصالح. لانك كنت امينا في القليل فليكن لك سلطان على عشر مدن. | 17 Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. |
18 ثم جاء الثاني قائلا يا سيد مناك عمل خمسة امناء. | 18 Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas. |
19 فقال لهذا ايضا وكن انت على خمس مدن. | 19 Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates. |
20 ثم جاء آخر قائلا يا سيد هوذا مناك الذي كان عندي موضوعا في منديل. | 20 Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario : |
21 لاني كنت اخاف منك اذ انت انسان صارم تأخذ ما لم تضع وتحصد ما لم تزرع. | 21 timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. |
22 فقال له من فمك ادينك ايها العبد الشرير. عرفت اني انسان صارم آخذ ما لم اضع واحصد ما لم ازرع. | 22 Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi : |
23 فلماذا لم تضع فضتي على مائدة الصيارفة فكنت متى جئت استوفيها مع ربا. | 23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ? |
24 ثم قال للحاضرين خذوا منه المنا واعطوه للذي عنده العشرة الامناء. | 24 Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. |
25 فقالوا له يا سيد عنده عشرة أمناء. | 25 Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas. |
26 لاني اقول لكم ان كل من له يعطى. ومن ليس له فالذي عنده يؤخذ منه. | 26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. |
27 اما اعدائي اولئك الذين لم يريدوا ان املك عليهم فأتوا بهم الى هنا واذبحوهم قدامي | 27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me. |
28 ولما قال هذا تقدم صاعدا الى اورشليم. | 28 Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.
|
29 واذ قرب من بيت فاجي وبيت عنيا عند الجبل الذي يدعى جبل الزيتون ارسل اثنين من تلاميذه | 29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, |
30 قائلا. اذهبا الى القرية التي امامكما وحين تدخلانها تجدان جحشا مربوطا لم يجلس عليه احد من الناس قط. فحلاه وأتيا به. | 30 dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite. |
31 وان سألكما احد لماذا تحلانه فقولا له هكذا ان الرب محتاج اليه. | 31 Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat. |
32 فمضى المرسلان ووجدا كما قال لهما. | 32 Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. |
33 وفيما هما يحلان الجحش قال لهما اصحابه لماذا تحلان الجحش. | 33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ? |
34 فقالا الرب محتاج اليه. | 34 At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet. |
35 وأتيا به الى يسوع وطرحا ثيابهما على الجحش واركبا يسوع. | 35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. |
36 وفيما هو سائر فرشوا ثيابهم في الطريق. | 36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via : |
37 ولما قرب عند منحدر جبل الزيتون ابتدأ كل جمهور التلاميذ يفرحون ويسبحون الله بصوت عظيم لاجل جميع القوات التي نظروا. | 37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, |
38 قائلين مبارك الملك الآتي باسم الرب. سلام في السماء ومجد في الاعالي. | 38 dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in cælo, et gloria in excelsis. |
39 واما بعض الفريسيين من الجمع فقالوا له يا معلّم انتهر تلاميذك. | 39 Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos. |
40 فاجاب وقال لهم اقول لكم انه ان سكت هؤلاء فالحجارة تصرخ | 40 Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
|
41 وفيما هو يقترب نظر الى المدينة وبكى عليها | 41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens : |
42 قائلا انك لو علمت انت ايضا حتى في يومك هذا ما هو لسلامك. ولكن الآن قد أخفي عن عينيك. | 42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. |
43 فانه ستأتي ايام ويحيط بك اعداؤك بمترسة ويحدقون بك ويحاصرونك من كل جهة. | 43 Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique : |
44 ويهدمونك وبنيك فيك ولا يتركون فيك حجرا على حجر لانك لم تعرفي زمان افتقادك | 44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. |
45 ولما دخل الهيكل ابتدأ يخرج الذين كانوا يبيعون ويشترون فيه | 45 Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, |
46 قائلا لهم مكتوب ان بيتي بيت الصلاة. وانتم جعلتموه مغارة لصوص | 46 dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum. |
47 وكان يعلّم كل يوم في الهيكل وكان رؤساء الكهنة والكتبة مع وجوه الشعب يطلبون ان يهلكوه. | 47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere : |
48 ولم يجدوا ما يفعلون لان الشعب كله كان متعلقا به يسمع منه | 48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum. |