1 ولما اكمل يسوع هذه الاقوال كلها قال لتلاميذه | 1 Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis : |
2 تعلمون انه بعد يومين يكون الفصح وابن الانسان يسلم ليصلب | 2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. |
3 حينئذ اجتمع رؤساء الكهنة والكتبة وشيوخ الشعب الى دار رئيس الكهنة الذي يدعى قيافا. | 3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas : |
4 وتشاوروا لكي يمسكوا يسوع بمكر ويقتلوه. | 4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. |
5 ولكنهم قالوا ليس في العيد لئلا يكون شغب في الشعب | 5 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
|
6 وفيما كان يسوع في بيت عنيا في بيت سمعان الابرص | 6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, |
7 تقدمت اليه امرأة معها قارورة طيب كثير الثمن فسكبته على راسه وهو متكئ. | 7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. |
8 فلما رأى تلاميذه ذلك اغتاظوا قائلين لماذا هذا الاتلاف. | 8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ? |
9 لانه كان يمكن ان يباع هذا الطيب بكثير ويعطى للفقراء. | 9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. |
10 فعلم يسوع وقال لهم لماذا تزعجون المرأة فانها قد عملت بي عملا حسنا. | 10 Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me. |
11 لان الفقراء معكم في كل حين. واما انا فلست معكم في كل حين. | 11 Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis. |
12 فانها اذ سكبت هذا الطيب على جسدي انما فعلت ذلك لاجل تكفيني. | 12 Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. |
13 الحق اقول لكم حيثما يكرز بهذا الانجيل في كل العالم يخبر ايضا بما فعلته هذه تذكارا لها | 13 Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.
|
14 حينئذ ذهب واحد من الاثني عشر الذي يدعى يهوذا الاسخريوطي الى رؤساء الكهنة | 14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum : |
15 وقال ماذا تريدون ان تعطوني وانا اسلمه اليكم. فجعلوا له ثلاثين من الفضة. | 15 et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos. |
16 ومن ذلك الوقت كان يطلب فرصة ليسلمه | 16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
|
17 وفي اول ايام الفطير تقدم التلاميذ الى يسوع قائلين له اين تريد ان نعد لك لتاكل الفصح. | 17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? |
18 فقال اذهبوا الى المدينة الى فلان وقولوا له. المعلم يقول ان وقتي قريب. عندك اصنع الفصح مع تلاميذي. | 18 At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. |
19 ففعل التلاميذ كما امرهم يسوع واعدوا الفصح | 19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. |
20 ولما كان المساء اتكأ مع الاثني عشر. | 20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. |
21 وفيما هم ياكلون قال الحق اقول لكم ان واحد منكم يسلمني. | 21 Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. |
22 فحزنوا جدا وابتدأ كل واحد منهم يقول له هل انا هو يا رب. | 22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ? |
23 فاجاب وقال. الذي يغمس يده معي في الصحفة هو يسلمني. | 23 At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. |
24 ان ابن الانسان ماض كما هو مكتوب عنه. ولكن ويل لذلك الرجل الذي به يسلم ابن الانسان. كان خيرا لذلك الرجل لو لم يولد. | 24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. |
25 فاجاب يهوذا مسلمه وقال هل انا هو يا سيدي. قال له انت قلت | 25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.
|
26 وفيما هم ياكلون اخذ يسوع الخبز وبارك وكسر واعطى التلاميذ وقال خذوا كلوا. هذا هو جسدي. | 26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum. |
27 واخذ الكاس وشكر واعطاهم قائلا اشربوا منها كلكم. | 27 Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes. |
28 لان هذا هو دمي الذي للعهد الجديد الذي يسفك من اجل كثيرين لمغفرة الخطايا. | 28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. |
29 واقول لكم اني من الآن لا اشرب من نتاج الكرمة هذا الى ذلك اليوم حينما اشربه معكم جديدا في ملكوت ابي. | 29 Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
|
30 ثم سبحوا وخرجوا الى جبل الزيتون | 30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. |
31 حينئذ قال لهم يسوع كلكم تشكّون فيّ في هذه الليلة لانه مكتوب اني اضرب الراعي فتتبدد خراف الرعية. | 31 Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. |
32 ولكن بعد قيامي اسبقكم الى الجليل. | 32 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. |
33 فاجاب بطرس وقال له وان شك فيك الجميع فانا لا اشك ابدا. | 33 Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. |
34 قال له يسوع الحق اقول لك انك في هذه الليلة قبل ان يصيح ديك تنكرني ثلاث مرات. | 34 Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. |
35 قال له بطرس ولو اضطررت ان اموت معك لا انكرك. هكذا قال ايضا جميع التلاميذ | 35 Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
|
36 حينئذ جاء معهم يسوع الى ضيعة يقال لها جثسيماني فقال للتلاميذ اجلسوا ههنا حتى امضي واصلّي هناك. | 36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem. |
37 ثم اخذ معه بطرس وابني زبدي وابتدأ يحزن ويكتئب. | 37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. |
38 فقال لهم نفسي حزينة جدا حتى الموت. امكثوا ههنا واسهروا معي. | 38 Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum. |
39 ثم تقدم قليلا وخرّ على وجهه وكان يصلّي قائلا يا ابتاه ان امكن فلتعبر عني هذه الكاس. ولكن ليس كما اريد انا بل كما تريد انت. | 39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. |
40 ثم جاء الى التلاميذ فوجدهم نياما. فقال لبطرس أهكذا ما قدرتم ان تسهروا معي ساعة واحدة. | 40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ? |
41 اسهروا وصلّوا لئلا تدخلوا في تجربة. اما الروح فنشيط واما الجسد فضعيف. | 41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. |
42 فمضى ايضا ثانية وصلّى قائلا يا ابتاه ان لم يمكن ان تعبر عني هذه الكاس الا ان اشربها فلتكن مشيئتك. | 42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. |
43 ثم جاء فوجدهم ايضا نياما. اذ كانت اعينهم ثقيلة. | 43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati. |
44 فتركهم ومضى ايضا وصلّى ثالثة قائلا ذلك الكلام بعينه. | 44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. |
45 ثم جاء الى تلاميذه وقال لهم ناموا الآن واستريحوا. هوذا الساعة قد اقتربت وابن الانسان يسلم الى ايدي الخطاة. | 45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. |
46 قوموا ننطلق. هوذا الذي يسلمني قد اقترب | 46 Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.
|
47 وفيما هو يتكلم اذا يهوذا واحد من الاثني عشر قد جاء ومعه جمع كثير بسيوف وعصي من عند رؤساء الكهنة وشيوخ الشعب. | 47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. |
48 والذي اسلمه اعطاهم علامة قائلا الذي اقبّله هو هو. امسكوه. | 48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. |
49 فللوقت تقدم الى يسوع وقال السلام يا سيدي. وقبّله. | 49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum. |
50 فقال له يسوع يا صاحب لماذا جئت. حينئذ تقدموا والقوا الايادي على يسوع وامسكوه. | 50 Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. |
51 واذا واحد من الذين مع يسوع مدّ يده واستل سيفه وضرب عبد رئيس الكهنة فقطع اذنه. | 51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. |
52 فقال له يسوع رد سيفك الى مكانه. لان كل الذين يأخذون السيف بالسيف يهلكون. | 52 Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. |
53 أتظن اني لا استطيع الآن ان اطلب الى ابي فيقدم لي اكثر من اثني عشر جيشا من الملائكة. | 53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ? |
54 فكيف تكمل الكتب انه هكذا ينبغي ان يكون | 54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri ? |
55 في تلك الساعة قال يسوع للجموع كأنه على لص خرجتم بسيوف وعصي لتاخذوني. كل يوم كنت اجلس معكم اعلّم في الهيكل ولم تمسكوني. | 55 In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. |
56 واما هذا كله فقد كان لكي تكمل كتب الانبياء. حينئذ تركه التلاميذ كلهم وهربوا | 56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
|
57 والذين امسكوا يسوع مضوا به الى قيافا رئيس الكهنة حيث اجتمع الكتبة والشيوخ. | 57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. |
58 واما بطرس فتبعه من بعيد الى دار رئيس الكهنة فدخل الى داخل وجلس بين الخدام لينظر النهاية. | 58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. |
59 وكان رؤساء الكهنة والشيوخ والمجمع كله يطلبون شهادة زور على يسوع لكي يقتلوه. | 59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent : |
60 فلم يجدوا. ومع انه جاء شهود زور كثيرون لم يجدوا. ولكن اخيرا تقدم شاهدا زور | 60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, |
61 وقالا. هذا قال اني اقدر ان انقض هيكل الله وفي ثلاثة ايام ابنيه. | 61 et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. |
62 فقام رئيس الكهنة وقال له أما تجيب بشيء. ماذا يشهد به هذان عليك. | 62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ? |
63 واما يسوع فكان ساكتا. فاجاب رئيس الكهنة وقال له استحلفك بالله الحي ان تقول لنا هل انت المسيح ابن الله. | 63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. |
64 قال له يسوع انت قلت. وايضا اقول لكم من الآن تبصرون ابن الانسان جالسا عن يمين القوة وآتيا على سحاب السماء. | 64 Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. |
65 فمزّق رئيس الكهنة حينئذ ثيابه قائلا قد جدّف. ما حاجتنا بعد الى شهود. ها قد سمعتم تجديفه. | 65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam : |
66 ماذا ترون. فاجابوا وقالوا انه مستوجب الموت. | 66 quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis. |
67 حينئذ بصقوا في وجهه ولكموه. وآخرون لطموه | 67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, |
68 قائلين تنبأ لنا ايها المسيح من ضربك | 68 dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?
|
69 اما بطرس فكان جالسا خارجا في الدار. فجاءت اليه جارية قائلة وانت كنت مع يسوع الجليلي. | 69 Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras. |
70 فانكر قدام الجميع قائلا لست ادري ما تقولين. | 70 At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis. |
71 ثم اذ خرج الى الدهليز رأته اخرى فقالت للذين هناك وهذا كان مع يسوع الناصري. | 71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno. |
72 فانكر ايضا بقسم اني لست اعرف الرجل. | 72 Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem. |
73 وبعد قليل جاء القيام وقالوا لبطرس حقا انت ايضا منهم فان لغتك تظهرك. | 73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit. |
74 فابتدأ حينئذ يلعن ويحلف اني لا اعرف الرجل. وللوقت صاح الديك. | 74 Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. |
75 فتذكر بطرس كلام يسوع الذي قال له انك قبل ان يصيح الديك تنكرني ثلاث مرات. فخرج الى خارج وبكى بكاء مرا | 75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. |