1 هذا كتاب مواليد آدم. يوم خلق الله الانسان على شبه الله عمله | 1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. |
2 ذكرا وانثى خلقه وباركه ودعا اسمه آدم يوم خلق. | 2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. |
3 وعاش آدم مئة وثلاثين سنة وولد ولدا على شبهه كصورته ودعا اسمه شيثا. | 3 Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. |
4 وكانت ايام آدم بعدما ولد شيثا ثماني مئة سنة وولد بنين وبنات. | 4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias. |
5 فكانت كل ايام آدم التي عاشها تسع مئة وثلاثين سنة ومات | 5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. |
6 وعاش شيث مئة وخمس سنين وولد أنوش. | 6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. |
7 وعاش شيث بعدما ولد أنوش ثماني مئة وسبع سنين وولد بنين وبنات. | 7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. |
8 فكانت كل ايام شيث تسع مئة واثنتي عشرة سنة ومات | 8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. |
9 وعاش أنوش تسعين سنة وولد قينان. | 9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. |
10 وعاش أنوش بعدما ولد قينان ثماني مئة وخمس عشرة سنة وولد بنين وبنات. | 10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. |
11 فكانت كل ايام أنوش تسع مئة وخمس سنين ومات | 11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. |
12 وعاش قينان سبعين سنة وولد مهللئيل. | 12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. |
13 وعاش قينان بعدما ولد مهللئيل ثماني مئة واربعين سنة وولد بنين وبنات. | 13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. |
14 فكانت كل ايام قينان تسع مئة وعشر سنين ومات | 14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. |
15 وعاش مهللئيل خمسا وستين سنة وولد يارد. | 15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. |
16 وعاش مهللئيل بعدما ولد يارد ثماني مئة وثلاثين سنة وولد بنين وبنات. | 16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. |
17 فكانت كل ايام مهللئيل ثماني مئة وخمسا وتسعين سنة ومات | 17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. |
18 وعاش يارد مئة واثنتين وستين سنة وولد اخنوخ. | 18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. |
19 وعاش يارد بعدما ولد اخنوخ ثماني مئة سنة وولد بنين وبنات. | 19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. |
20 فكانت كل ايام يارد تسع مئة واثنتين وستين سنة ومات | 20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. |
21 وعاش اخنوخ خمسا وستين سنة وولد متوشالح. | 21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. |
22 وسار اخنوخ مع الله بعدما ولد متوشالح ثلث مئة سنة وولد بنين وبنات. | 22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. |
23 فكانت كل ايام اخنوخ ثلث مئة وخمسا وستين سنة. | 23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. |
24 وسار اخنوخ مع الله ولم يوجد لان الله اخذه | 24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus. |
25 وعاش متوشالح مئة وسبعا وثمانين سنة وولد لامك. | 25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. |
26 وعاش متوشالح بعدما ولد لامك سبع مئة واثنتين وثمانين سنة وولد بنين وبنات. | 26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. |
27 فكانت كل ايام متوشالح تسع مئة وتسعا وستين سنة ومات | 27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. |
28 وعاش لامك مئة واثنتين وثمانين سنة وولد ابنا. | 28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium : |
29 ودعا اسمه نوحا. قائلا هذا يعزّينا عن عملنا وتعب ايدينا من قبل الارض التي لعنها الرب. | 29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. |
30 وعاش لامك بعدما ولد نوحا خمس مئة وخمسا وتسعين سنة وولد بنين وبنات. | 30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. |
31 فكانت كل ايام لامك سبع مئة وسبعا وسبعين سنة ومات | 31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. |
32 وكان نوح ابن خمس مئة سنة وولد نوح ساما وحاما ويافث | |