Giudici 5
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NEW AMERICAN BIBLE |
---|---|
1 Cecineruntque Debora et Barac filius Abinoem in die illo dicen tes: | 1 On that day Deborah (and Barak, son of Abinoam,) sang this song: |
2 “ Quia comae excussae sunt in Israel, cum sponte se obtulit populus, benedicite Domino! | 2 Of chiefs who took the lead in Israel, of noble deeds by the people who bless the LORD, |
3 Audite, reges, percipite auribus, principes; ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino, Deo Israel! | 3 Hear, O kings! Give ear, O princes! |
4 Domine, cum exires de Seir, incederes de regione Edom, terra mota est, caelique stillaverunt, ac nubes stillaverunt aquis; | 4 O LORD, when you went out from Seir, |
5 montes fluxerunt a facie Domini Sinai, a facie Domini, Dei Israel. | 5 Mountains trembled |
6 In diebus Samgar filii Anath, in diebus Iahel quieverunt semitae; et, qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios. | 6 In the days of Shamgar, son of Anath, |
7 Cessaverunt fortes in Israel et quieverunt, donec surgeres, Debora, surgeres mater in Israel. | 7 Gone was freedom beyond the walls, |
8 Elegerunt deos novos; tunc erat pugna in portis. Clipeus et hasta non apparuerunt in quadraginta milibus Israel. | 8 New gods were their choice; then the war was at their gates. Not a shield could be seen, nor a lance, among forty thousand in Israel! |
9 Cor meum diligit principes Israel. Qui sponte obtulistis vos in populo, benedicite Domino! | 9 My heart is with the leaders of Israel, |
10 Qui ascenditis super nitentes asinas et sedetis super tapetia et ambulatis in via, loquimini. | 10 They who ride on white asses, |
11 Ad vocem eorum, qui distribuunt aquas ad canales, ibi narrant iustitias Domini, iustitias fortitudinis eius in Israel: tunc descendit populus Domini ad portas. | 11 Sing of them to the strains of the harpers at the wells, |
12 Surge, surge, Debora; surge, surge et loquere canticum! Surge, Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoem! | 12 Awake, awake, Deborah! |
13 Tunc descenderunt reliquiae ad inclitos, populus Domini descendit pro eo in fortibus. | 13 Then down came the fugitives with the mighty, |
14 Ex Ephraim venerunt principes in vallem post te, Beniamin, in populis tuis. De Machir principes descenderunt, et de Zabulon, qui tenent sceptrum, praefecti. | 14 From Ephraim, princes were in the valley; |
15 Duces Issachar fuere cum Debora; sic Barac in vallem missus cum peditibus suis. In pagis Ruben magna consilia cordis. | 15 With Deborah were the princes of Issachar; |
16 Quare sedebas inter caulas, ut audires sibilos tibiae apud greges? Pagis Ruben magnae investigationes cordis. | 16 Why do you stay beside your hearths |
17 Galaad trans Iordanem quiescebat; et Dan cur peregrinus vacabat navibus? Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur. | 17 Gilead, beyond the Jordan, rests; |
18 Zabulon vero obtulit animam suam morti, et Nephthali super excelsa regionis. | 18 Zebulun is the people defying death; |
19 Venerunt reges et pugnaverunt, pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo, praedam argenti non tulere! | 19 The kings came and fought; |
20 De caelo dimicaverunt stellae, cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt. | 20 From the heavens the stars, too, fought; |
21 Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens proeliorum, torrens Cison; incede, anima mea, fortiter. | 21 The Wadi Kishon swept them away; |
22 Tunc calcaverunt ungulae equorum in cursu praecipiti fortium suorum. | 22 Then the hoofs of the horses pounded, |
23 Maledicite, Meroz, dixit angelus Domini, maledicite habitatoribus eius, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adiutorium Domini in fortibus. | 23 "Curse Meroz," says the LORD, |
24 Benedicta prae mulieribus Iahel uxor Haber Cinaei, prae mulieribus tabernaculi benedicatur! | 24 Blessed among women be Jael, |
25 Aquam petenti lac dedit et in phiala principum obtulit butyrum. | 25 He asked for water, she gave him milk; |
26 Sinistram manum misit ad clavum et dextram ad fabrorum malleum: percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans. | 26 With her left hand she reached for the peg, |
27 Inter pedes eius ruit, cecidit, iacebat; inter pedes eius ruit, cecidit; ubi ruit, ibi iacebat exanimis. | 27 At her feet he sank down, fell, lay still; |
28 Per fenestram prospiciens eiulabat mater Sisarae per cancellos: “Cur moratur regredi currus eius? Quare tardant rotae quadrigarum illius?”. | 28 From the window peered down and wailed |
29 Una sapientior ceteris uxoribus respondit ei, et ipsa sibi repetit verba illius: | 29 The wisest of her princesses answers her, |
30 “Certo nunc dividunt inventa spolia, unam, duas feminas singulis viris; duas vestes diversorum colorum Sisarae in praedam; unam, duas texturas discolores collo meo in praedam”. | 30 "They must be dividing the spoil they took: |
31 Sic pereant omnes inimici tui, Domine! Qui autem diligunt eum, rutilent, sicut sol in ortu suo splendet ”. | 31 May all your enemies perish thus, O LORD! |
32 Quievitque terra per quadraginta annos. |