1 Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutorinostro | |
2 et Apphiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae, quae indomo tua est: | |
3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
| |
4 Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis, | |
5 audienscaritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum et in omnes sanctos, | |
6 utcommunio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis inChristum; | |
7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quiaviscera sanctorum requieverunt per te, frater.
| |
8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rempertinet, | |
9 propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nuncautem et vinctus Christi Iesu; | |
10 obsecro te de meo filio, quem genui invinculis, Onesimo, | |
11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi etmihi utilis, | |
12 quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea; | |
13 quem ego voluerammecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii.
| |
14 Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonumtuum esset sed voluntarium. | |
15 Forsitan enim ideo discessit ad horam, utaeternum illum reciperes, | |
16 iam non ut servum sed plus servo, carissimumfratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino.
| |
17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. | |
18 Si autem aliquid nocuittibi aut debet, hoc mihi imputa. | |
19 Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; utnon dicam tibi quod et teipsum mihi debes. | |
20 Ita, frater! Ego te fruar inDomino; refice viscera mea in Christo!
| |
21 Confidens oboedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id, quoddico, facies. | |
22 Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationesvestras donari me vobis.
| |
23 Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu, | |
24 Marcus,Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.
| |
25 Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. | |