1 Tu autem loquere, quae decentsanam doctrinam.
| |
2 Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia.
| |
3 Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae,bene docentes, | |
4 ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament,filios diligant, | |
5 prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae,subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.
| |
6 Iuvenes similiter hortare, ut sobrii sint. | |
7 In omnibus teipsum praebensexemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem, | |
8 in verbo sanoirreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malumdicere de nobis.
| |
9 Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, noncontradicentes, | |
10 non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, utdoctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus.
| |
11 Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus | |
12 erudiens nos, utabnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus inhoc saeculo, | |
13 exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei etsalvatoris nostri Iesu Christi; | |
14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nosredimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorembonorum operum.
| |
15 Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat!
| |