Giosuè 14
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum,2in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam,3prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem.4Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur;5sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
6Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es;7profanas autem et aniles fabulas devita.
Exerce teipsum ad pietatem;8nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.9Fidelis sermo et omni acceptione dignus:10in hoc enim laboramus et certamus, quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium.11Praecipe haec et doce.
12Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.13Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae.14Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii.15Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus.16Attende tibi et doctrinae; insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt.
123456789101112131415161718192021222324
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito