Prima lettera ai Corinzi 16
Compare with another Bible
Change Bible
1De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordina vi ecclesiisGalatiae, ita et vos facite.2Per primam sabbati unusquisque vestrum apud seponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectaefiant.3Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittamperferre gratiam vestram in Ierusalem;4quod si dignum fuerit, ut et ego eam,mecum ibunt.
5Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo;6apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis,quocumque iero.7Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim mealiquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.8Permanebo autemEphesi usque ad Pentecosten;9ostium enim mihi apertum est magnum et efficax,et adversarii multi.10Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sitapud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego;11ne quis ergo illumspernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cumfratribus.12De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cumfratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum eiopportunum fuerit.
13Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini;14omnia vestra incaritate fiant.15Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniamsunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos;16utet vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti.17Gaudeo autemin praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat,ipsi suppleverunt;18refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognosciteergo, qui eiusmodi sunt.
19Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Priscacum domestica sua ecclesia.20Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem inosculo sancto.
21Salutatio mea manu Pauli.22Si quis non amat Dominum, sit anathema. Maranatha!
23Gratia Domini Iesu vobiscum.24Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu.
12345678910111213141516
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito