1 Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeamambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.
| 1 Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeamambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.
|
2 Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia. | 2 Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia. |
3 Dixerunt ergo adeum fratres eius: “ Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tuivideant opera tua, quae facis. | 3 Dixerunt ergo adeum fratres eius: “ Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tuivideant opera tua, quae facis. |
4 Nemo quippe in occulto quid facit et quaeritipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo ”. | 4 Nemo quippe in occulto quid facit et quaeritipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo ”. |
5 Neque enimfratres eius credebant in eum. | 5 Neque enimfratres eius credebant in eum. |
6 Dicit ergo eis Iesus: “ Tempus meum nondumadest, tempus autem vestrum semer est paratum. | 6 Dicit ergo eis Iesus: “ Tempus meum nondumadest, tempus autem vestrum semer est paratum. |
7 Non potest mundus odisse vos;me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. | 7 Non potest mundus odisse vos;me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. |
8 Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum, quia meumtempus nondum impletum est ”. | 8 Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum, quia meumtempus nondum impletum est ”. |
9 Haec autem cum dixisset, ipse mansit inGalilaea.
| 9 Haec autem cum dixisset, ipse mansit inGalilaea.
|
10 Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, nonmanifeste sed quasi in occulto. | 10 Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, nonmanifeste sed quasi in occulto. |
11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo etdicebant: “ Ubi est ille? ”. | 11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo etdicebant: “ Ubi est ille? ”. |
12 Et murmur multus de eo erat in turba. Aliiquidem dicebant: “ Bonus est! ”; alii autem dicebant: “ Non, sed seducitturbam! ”. | 12 Et murmur multus de eo erat in turba. Aliiquidem dicebant: “ Bonus est! ”; alii autem dicebant: “ Non, sed seducitturbam! ”. |
13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
| 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
|
14 Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat. | 14 Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat. |
15 Mirabantur ergo Iudaei dicentes: “ Quomodo hic litteras scit, cum nondidicerit? ”. | 15 Mirabantur ergo Iudaei dicentes: “ Quomodo hic litteras scit, cum nondidicerit? ”. |
16 Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non estmea sed eius, qui misit me. | 16 Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non estmea sed eius, qui misit me. |
17 Si quis voluerit voluntatem eius facere,cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. | 17 Si quis voluerit voluntatem eius facere,cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. |
18 Qui asemetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius,qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est. | 18 Qui asemetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius,qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est. |
19 Nonne Moysesdedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere?”. | 19 Nonne Moysesdedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere?”. |
20 Respondit turba: “ Daemonium habes! Quis te quaerit interficere? ”. | 20 Respondit turba: “ Daemonium habes! Quis te quaerit interficere? ”. |
21 Respondit Iesus et dixit eis: “ Unum opus feci, et omnes miramini. | 21 Respondit Iesus et dixit eis: “ Unum opus feci, et omnes miramini. |
22 Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed expatribus — et in sabbato circumciditis hominem. | 22 Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed expatribus — et in sabbato circumciditis hominem. |
23 Si circumcisionem accipithomo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini, quia totumhominem sanum feci in sabbato? | 23 Si circumcisionem accipithomo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini, quia totumhominem sanum feci in sabbato? |
24 Nolite iudicare secundum faciem, sed iustumiudicium iudicate ”.
| 24 Nolite iudicare secundum faciem, sed iustumiudicium iudicate ”.
|
25 Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis: “ Nonne hic est, quem quaeruntinterficere? | 25 Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis: “ Nonne hic est, quem quaeruntinterficere? |
26 Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid verecognoverunt principes quia hic est Christus? | 26 Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid verecognoverunt principes quia hic est Christus? |
27 Sed hunc scimus unde sit,Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit ”. | 27 Sed hunc scimus unde sit,Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit ”. |
28 Clamavit ergo docens intemplo Iesus et dicens: “ Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso nonveni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis. | 28 Clamavit ergo docens intemplo Iesus et dicens: “ Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso nonveni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis. |
29 Ego scio eum, quia abipso sum, et ipse me misit ”. | 29 Ego scio eum, quia abipso sum, et ipse me misit ”. |
30 Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemomisit in illum manus, quia nondum venerat hora eius. | 30 Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemomisit in illum manus, quia nondum venerat hora eius. |
31 De turba autem multicrediderunt in eum et dicebant: “ Christus cum venerit, numquid plura signafaciet quam quae hic fecit? ”.
| 31 De turba autem multicrediderunt in eum et dicebant: “ Christus cum venerit, numquid plura signafaciet quam quae hic fecit? ”.
|
32 Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt pontifices etpharisaei ministros, ut apprehenderent eum. | 32 Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt pontifices etpharisaei ministros, ut apprehenderent eum. |
33 Dixit ergo Iesus: “ Adhucmodicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me. | 33 Dixit ergo Iesus: “ Adhucmodicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me. |
34 Quaeretis me et noninvenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire ”. | 34 Quaeretis me et noninvenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire ”. |
35 Dixerunt ergo Iudaeiad seipsos: “ Quo hic iturus est, quia nos non inveniemus eum? Numquid indispersionem Graecorum iturus est et docturus Graecos? | 35 Dixerunt ergo Iudaeiad seipsos: “ Quo hic iturus est, quia nos non inveniemus eum? Numquid indispersionem Graecorum iturus est et docturus Graecos? |
36 Quis est hic sermo,quem dixit: “Quaeretis me et non invenietis” et: “Ubi sum ego, vos nonpotestis venire”? ”.
| 36 Quis est hic sermo,quem dixit: “Quaeretis me et non invenietis” et: “Ubi sum ego, vos nonpotestis venire”? ”.
|
37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens:“ Si quis sitit, veniat ad me et bibat, | 37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens:“ Si quis sitit, veniat ad me et bibat, |
38 qui credit in me. Sicut dixitScriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ”. | 38 qui credit in me. Sicut dixitScriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ”. |
39 Hoc autem dixit deSpiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus,quia Iesus nondum fuerat glorificatus.
| 39 Hoc autem dixit deSpiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus,quia Iesus nondum fuerat glorificatus.
|
40 Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “ Hic est verepropheta! ”; | 40 Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “ Hic est verepropheta! ”; |
41 alii dicebant: “ Hic est Christus! ”; quidam autemdicebant: “ Numquid a Galilaea Christus venit? | 41 alii dicebant: “ Hic est Christus! ”; quidam autemdicebant: “ Numquid a Galilaea Christus venit? |
42 Nonne Scriptura dixit: “Exsemine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”? ”. | 42 Nonne Scriptura dixit: “Exsemine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”? ”. |
43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
| 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
|
44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illummanus. | 44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illummanus. |
45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eisilli: “ Quare non adduxistis eum? ”. | 45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eisilli: “ Quare non adduxistis eum? ”. |
46 Responderunt ministri: “ Numquamsic locutus est homo ”. | 46 Responderunt ministri: “ Numquamsic locutus est homo ”. |
47 Responderunt ergo eis pharisaei: “ Numquid et vosseducti estis? | 47 Responderunt ergo eis pharisaei: “ Numquid et vosseducti estis? |
48 Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut expharisaeis? | 48 Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut expharisaeis? |
49 Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt! ”. | 49 Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt! ”. |
50 Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis: | 50 Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis: |
51 “ Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius etcognoverit quid faciat? ”. | 51 “ Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius etcognoverit quid faciat? ”. |
52 Responderunt et dixerunt ei: “ Numquid et tuex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit! ”. | 52 Responderunt et dixerunt ei: “ Numquid et tuex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit! ”. |
53 Etreversi sunt unusquisque in domum suam.
| 53 Etreversi sunt unusquisque in domum suam.
|