Vangelo secondo Giovanni 12
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quemsuscitavit a mortuis Iesus. | 1 Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quemsuscitavit a mortuis Iesus. |
2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat,Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. | 2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat,Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. |
3 Maria ergo accepit libramunguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suispedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti. | 3 Maria ergo accepit libramunguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suispedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti. |
4 Dicit autem IudasIscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus: | 4 Dicit autem IudasIscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus: |
5 “ Quare hocunguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ”. | 5 “ Quare hocunguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ”. |
6 Dixit autemhoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens,ea, quae mittebantur, portabat. | 6 Dixit autemhoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens,ea, quae mittebantur, portabat. |
7 Dixit ergo Iesus: “ Sine illam, ut in diemsepulturae meae servet illud. | 7 Dixit ergo Iesus: “ Sine illam, ut in diemsepulturae meae servet illud. |
8 Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autemnon semper habetis ”. | 8 Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autemnon semper habetis ”. |
9 Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propterIesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. | 9 Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propterIesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. |
10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent, | 10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent, |
11 quiamulti propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum. | 11 quiamulti propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum. |
12 In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quiavenit Iesus Hierosolymam, | 12 In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quiavenit Iesus Hierosolymam, |
13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam eiet clamabant: “ Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel! ”. | 13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam eiet clamabant: “ Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel! ”. |
14 Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est: | 14 Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est: |
15 “ Noli timere, filia Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae ”. | 15 “ Noli timere, filia Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae ”. |
16 Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus estIesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei. | 16 Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus estIesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei. |
17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavitde monumento et suscitavit eum a mortuis. | 17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavitde monumento et suscitavit eum a mortuis. |
18 Propterea et obviam venit ei turba,quia audierunt eum fecisse hoc signum. | 18 Propterea et obviam venit ei turba,quia audierunt eum fecisse hoc signum. |
19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos:“ Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit! ”. | 19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos:“ Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit! ”. |
20 Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo; | 20 Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo; |
21 hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabanteum dicentes: “ Domine, volumus Iesum videre ”. | 21 hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabanteum dicentes: “ Domine, volumus Iesum videre ”. |
22 Venit Philippus et dicitAndreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu. | 22 Venit Philippus et dicitAndreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu. |
23 Iesus autem respondet eisdicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis. | 23 Iesus autem respondet eisdicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis. |
24 Amen, amen dicovobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet;si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. | 24 Amen, amen dicovobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet;si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. |
25 Qui amat animam suam, perditeam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam. | 25 Qui amat animam suam, perditeam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam. |
26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meuserit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater. | 26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meuserit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater. |
27 Nunc anima meaturbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veniin horam hanc. | 27 Nunc anima meaturbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veniin horam hanc. |
28 Pater, glorifica tuum nomen! ”. Venit ergo vox de caelo: “Et glorificavi et iterum glorificabo ”. | 28 Pater, glorifica tuum nomen! ”. Venit ergo vox de caelo: “Et glorificavi et iterum glorificabo ”. |
29 Turba ergo, quae stabat etaudierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “ Angelus ei locutusest ”. | 29 Turba ergo, quae stabat etaudierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “ Angelus ei locutusest ”. |
30 Respondit Iesus et dixit: “ Non propter me vox haec facta est sedpropter vos. | 30 Respondit Iesus et dixit: “ Non propter me vox haec facta est sedpropter vos. |
31 Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundieicietur foras; | 31 Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundieicietur foras; |
32 et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum”. | 32 et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum”. |
33 Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus. | 33 Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus. |
34 Responditergo ei turba: “ Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; etquomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filiushominis? ”. | 34 Responditergo ei turba: “ Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; etquomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filiushominis? ”. |
35 Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobisest. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, quiambulat in tenebris, nescit quo vadat. | 35 Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobisest. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, quiambulat in tenebris, nescit quo vadat. |
36 Dum lucem habetis, credite in lucem,ut filii lucis fiatis ”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se abeis. | 36 Dum lucem habetis, credite in lucem,ut filii lucis fiatis ”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se abeis. |
37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, | 37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, |
38 ut sermoIsaiae prophetae impleretur, quem dixit: “ Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? ”. | 38 ut sermoIsaiae prophetae impleretur, quem dixit: “ Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? ”. |
39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: | 39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: |
40 “ Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos ”. | 40 “ Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos ”. |
41 Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo. | 41 Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo. |
42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeosnon confitebantur, ut de synagoga non eicerentur; | 42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeosnon confitebantur, ut de synagoga non eicerentur; |
43 dilexerunt enim gloriamhominum magis quam gloriam Dei. | 43 dilexerunt enim gloriamhominum magis quam gloriam Dei. |
44 Iesus autem clamavit et dixit: “ Qui credit in me, non credit in me sed ineum, qui misit me; | 44 Iesus autem clamavit et dixit: “ Qui credit in me, non credit in me sed ineum, qui misit me; |
45 et, qui videt me, videt eum, qui misit me. | 45 et, qui videt me, videt eum, qui misit me. |
46 Ego lux inmundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. | 46 Ego lux inmundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. |
47 Et si quisaudierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, utiudicem mundum, sed ut salvificem mundum. | 47 Et si quisaudierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, utiudicem mundum, sed ut salvificem mundum. |
48 Qui spernit me et non accipit verbamea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum innovissimo die, | 48 Qui spernit me et non accipit verbamea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum innovissimo die, |
49 quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater,ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. | 49 quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater,ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. |
50 Et scio quia mandatumeius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor”. | 50 Et scio quia mandatumeius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor”. |