1 In tempore illo dixit Dominus ad me: “Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem faciesque tibi arcam ligneam. | 1 In tempore illo dixit Dominus ad me: “Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem faciesque tibi arcam ligneam. |
2 Et scribam in tabulis verba, quae fuerunt in his, quas ante confregisti, ponesque eas in arca”. | 2 Et scribam in tabulis verba, quae fuerunt in his, quas ante confregisti, ponesque eas in arca”. |
3 Feci igitur arcam de lignis acaciae; cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem habens eas in manibus. | 3 Feci igitur arcam de lignis acaciae; cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem habens eas in manibus. |
4 Scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est, et dedit eas mihi. | 4 Scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est, et dedit eas mihi. |
5 Reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam, quam feceram; quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus.
| 5 Reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam, quam feceram; quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus.
|
6 Filii autem Israel castra moverunt ex Berothbeneiacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est; pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius eius. | 6 Filii autem Israel castra moverunt ex Berothbeneiacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est; pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius eius. |
7 Inde venerunt in Gadgad; de quo loco profecti castrametati sunt in Ietebatha, in terra torrentium aquarum.
| 7 Inde venerunt in Gadgad; de quo loco profecti castrametati sunt in Ietebatha, in terra torrentium aquarum.
|
8 Eo tempore separavit Dominus tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem. | 8 Eo tempore separavit Dominus tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem. |
9 Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
| 9 Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
|
10 Ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus, exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit.
| 10 Ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus, exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit.
|
11 Dixitque mihi: “Surge, vade et praecede populum, ut ingrediatur et possideat terram, quam iuravi patribus eorum, ut traderem eis”.
| 11 Dixitque mihi: “Surge, vade et praecede populum, ut ingrediatur et possideat terram, quam iuravi patribus eorum, ut traderem eis”.
|
12 Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua | 12 Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua |
13 custodiasque mandata Domini et praecepta eius, quae ego hodie praecipio, ut bene sit tibi? | 13 custodiasque mandata Domini et praecepta eius, quae ego hodie praecipio, ut bene sit tibi? |
14 En Domini Dei tui caelum est et caelum caeli, terra et omnia, quae in ea sunt; | 14 En Domini Dei tui caelum est et caelum caeli, terra et omnia, quae in ea sunt; |
15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
| 15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
|
16 Circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram, ne induretis amplius, | 16 Circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram, ne induretis amplius, |
17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera, | 17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera, |
18 facit iudicium pupillo et viduae, amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum. | 18 facit iudicium pupillo et viduae, amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum. |
19 Et vos ergo, amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti. | 19 Et vos ergo, amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti. |
20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhaerebis iurabisque in nomine illius. | 20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhaerebis iurabisque in nomine illius. |
21 Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui. | 21 Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui. |
22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.
| 22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.
|