Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Malachia 2


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes.1 ועתה אליכם המצוה הזאת הכהנים
2 Si nolueritis audi re et sinolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominusexercituum, mittam in vos maledictionem et maledicam benedictionibus vestris; etmaledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
2 אם לא תשמעו ואם לא תשימו על לב לתת כבוד לשמי אמר יהוה צבאות ושלחתי בכם את המארה וארותי את ברכותיכם וגם ארותיה כי אינכם שמים על לב
3 Ecce ego abscindam vobis brachium
et dispergam stercus super vultum vestrum,
stercus sollemnitatum vestrarum,
et assumet vos secum;
3 הנני גער לכם את הזרע וזריתי פרש על פניכם פרש חגיכם ונשא אתכם אליו
4 et scietis quia misi ad vos mandatum istud,
ut esset pactum meum cum Levi,
dicit Dominus exercituum.
4 וידעתם כי שלחתי אליכם את המצוה הזאת להיות בריתי את לוי אמר יהוה צבאות
5 Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis,
et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me
et a facie nominis mei pavebat.
5 בריתי היתה אתו החיים והשלום ואתנם לו מורא וייראני ומפני שמי נחת הוא
6 Lex veritatis fuit in ore eius,
et iniquitas non est inventa in labiis eius;
in pace et in aequitate ambulavit mecum
et multos avertit ab iniquitate.
6 תורת אמת היתה בפיהו ועולה לא נמצא בשפתיו בשלום ובמישור הלך אתי ורבים השיב מעון
7 Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam,
et legem requirunt ex ore eius,
quia angelus Domini exercituum est.
7 כי שפתי כהן ישמרו דעת ותורה יבקשו מפיהו כי מלאך יהוה צבאות הוא
8 Vos autem recessistis de via
et scandalizastis plurimos in lege;
irritum fecistis pactum Levi,
dicit Dominus exercituum;
8 ואתם סרתם מן הדרך הכשלתם רבים בתורה שחתם ברית הלוי אמר יהוה צבאות
9 propter quod et ego dedi vos
contemptibiles et humiles omnibus populis,
sicut non servastis vias meas
et accepistis personam in lege.
9 וגם אני נתתי אתכם נבזים ושפלים לכל העם כפי אשר אינכם שמרים את דרכי ונשאים פנים בתורה
10 Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos?Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrumnostrorum?10 הלוא אב אחד לכלנו הלוא אל אחד בראנו מדוע נבגד איש באחיו לחלל ברית אבתינו
11 Dolum fecit Iuda, et abominatio facta est in Israel et inIerusalem, quia contaminavit Iuda sanctuarium Domini, quod diligit, et accepituxorem filiam dei alieni.11 בגדה יהודה ותועבה נעשתה בישראל ובירושלם כי חלל יהודה קדש יהוה אשר אהב ובעל בת אל נכר
12 Disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, filium etnepotem, de tabernaculis Iacob et de offerentibus munus Domino exercituum.12 יכרת יהוה לאיש אשר יעשנה ער וענה מאהלי יעקב ומגיש מנחה ליהוה צבאות
13 Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, itaut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manuvestra;13 וזאת שנית תעשו כסות דמעה את מזבח יהוה בכי ואנקה מאין עוד פנות אל המנחה ולקחת רצון מידכם
14 et dicitis: “Quam ob causam?”. Quia Dominus testificatus estinter te et uxorem adulescentiae tuae, cui tu factus es infidelis; et haecparticeps tua et uxor foederis tui.14 ואמרתם על מה על כי יהוה העיד בינך ובין אשת נעוריך אשר אתה בגדתה בה והיא חברתך ואשת בריתך
15 Nonne unitatem fecit carnis et spiritus?Et quid unitas quaerit nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; etuxori adulescentiae tuae noli esse infidelis.15 ולא אחד עשה ושאר רוח לו ומה האחד מבקש זרע אלהים ונשמרתם ברוחכם ובאשת נעוריך אל יבגד
16 Si quis odio dimittit, dicitDominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominusexercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles.16 כי שנא שלח אמר יהוה אלהי ישראל וכסה חמס על לבושו אמר יהוה צבאות ונשמרתם ברוחכם ולא תבגדו
17 Laborarefacitis Dominum in sermonibus vestris et dicitis: “In quo eum facimuslaborare?”. In eo quod dicitis: “Omnis, qui facit malum, bonus est inconspectu Domini, et tales ei placent” aut: “Ubi est Deus iudicii?”.
17 הוגעתם יהוה בדבריכם ואמרתם במה הוגענו באמרכם כל עשה רע טוב בעיני יהוה ובהם הוא חפץ או איה אלהי המשפט