Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Numeri 29


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Mensis etiam septimi prima die conventus sanctus erit vo bis; omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.1 ובחדש השביעי באחד לחדש מקרא קדש יהיה לכם כל מלאכת עבדה לא תעשו יום תרועה יהיה לכם
2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulum de armento unum, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem;2 ועשיתם עלה לריח ניחח ליהוה פר בן בקר אחד איל אחד כבשים בני שנה שבעה תמימם
3 et in oblationibus eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulum, duas decimas per arietem,3 ומנחתם סלת בלולה בשמן שלשה עשרנים לפר שני עשרנים לאיל
4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem;4 ועשרון אחד לכבש האחד לשבעת הכבשים
5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem vestram,5 ושעיר עזים אחד חטאת לכפר עליכם
6 praeter holocaustum calendarum cum oblatione et holocaustum sempiternum cum oblatione et libationibus solitis in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino.
6 מלבד עלת החדש ומנחתה ועלת התמיד ומנחתה ונסכיהם כמשפטם לריח ניחח אשה ליהוה
7 Decima quoque die mensis huius septimi erit vobis conventus sanctus, et affligetis animas vestras; omne opus servile non facietis.7 ובעשור לחדש השביעי הזה מקרא קדש יהיה לכם ועניתם את נפשתיכם כל מלאכה לא תעשו
8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum: vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem;8 והקרבתם עלה ליהוה ריח ניחח פר בן בקר אחד איל אחד כבשים בני שנה שבעה תמימם יהיו לכם
9 et in oblatione eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulum, duas decimas per arietem,9 ומנחתם סלת בלולה בשמן שלשה עשרנים לפר שני עשרנים לאיל האחד
10 decimam unam per agnos singulos, qui sunt simul septem agni;10 עשרון עשרון לכבש האחד לשבעת הכבשים
11 et hircum pro peccato, absque his, quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum cum oblatione et libaminibus eorum.
11 שעיר עזים אחד חטאת מלבד חטאת הכפרים ועלת התמיד ומנחתה ונסכיהם
12 Quinta decima vero die mensis septimi conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus12 ובחמשה עשר יום לחדש השביעי מקרא קדש יהיה לכם כל מלאכת עבדה לא תעשו וחגתם חג ליהוה שבעת ימים
13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim;13 והקרבתם עלה אשה ריח ניחח ליהוה פרים בני בקר שלשה עשר אילם שנים כבשים בני שנה ארבעה עשר תמימם יהיו
14 et in oblatione eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est simul arietibus duobus,14 ומנחתם סלת בלולה בשמן שלשה עשרנים לפר האחד לשלשה עשר פרים שני עשרנים לאיל האחד לשני האילם
15 et decimam unam agnis singulis, qui sunt simul agni quattuordecim;15 ועשרון עשרון לכבש האחד לארבעה עשר כבשים
16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et oblatione et libamine eius.16 ושעיר עזים אחד חטאת מלבד עלת התמיד מנחתה ונסכה
17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim;17 וביום השני פרים בני בקר שנים עשר אילם שנים כבשים בני שנה ארבעה עשר תמימם
18 oblationemque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,18 ומנחתם ונסכיהם לפרים לאילם ולכבשים במספרם כמשפט
19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno oblationeque et libamine eorum.19 ושעיר עזים אחד חטאת מלבד עלת התמיד ומנחתה ונסכיהם
20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos imma culatos quattuordecim,20 וביום השלישי פרים עשתי עשר אילם שנים כבשים בני שנה ארבעה עשר תמימם
21 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,21 ומנחתם ונסכיהם לפרים לאילם ולכבשים במספרם כמשפט
22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno oblationeque et libamine eius.22 ושעיר חטאת אחד מלבד עלת התמיד ומנחתה ונסכה
23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim,23 וביום הרביעי פרים עשרה אילם שנים כבשים בני שנה ארבעה עשר תמימם
24 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,24 מנחתם ונסכיהם לפרים לאילם ולכבשים במספרם כמשפט
25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine.25 ושעיר עזים אחד חטאת מלבד עלת התמיד מנחתה ונסכה
26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim,26 וביום החמישי פרים תשעה אילם שנים כבשים בני שנה ארבעה עשר תמימם
27 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,27 ומנחתם ונסכיהם לפרים לאילם ולכבשים במספרם כמשפט
28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine.28 ושעיר חטאת אחד מלבד עלת התמיד ומנחתה ונסכה
29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim,29 וביום הששי פרים שמנה אילם שנים כבשים בני שנה ארבעה עשר תמימם
30 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,30 ומנחתם ונסכיהם לפרים לאילם ולכבשים במספרם כמשפט
31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine.31 ושעיר חטאת אחד מלבד עלת התמיד מנחתה ונסכיה
32 Die septimo offeretis vitulos septem et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim,32 וביום השביעי פרים שבעה אילם שנים כבשים בני שנה ארבעה עשר תמימם
33 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,33 ומנחתם ונסכהם לפרים לאילם ולכבשים במספרם כמשפטם
34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine.34 ושעיר חטאת אחד מלבד עלת התמיד מנחתה ונסכה
35 Die octavo erit conventus sollemnis, omne opus servile non facietis35 ביום השמיני עצרת תהיה לכם כל מלאכת עבדה לא תעשו
36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem,36 והקרבתם עלה אשה ריח ניחח ליהוה פר אחד איל אחד כבשים בני שנה שבעה תמימם
37 oblationem et libamina singulorum per vitulum et arietem et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis,37 מנחתם ונסכיהם לפר לאיל ולכבשים במספרם כמשפט
38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine.
38 ושעיר חטאת אחד מלבד עלת התמיד ומנחתה ונסכה
39 Haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris, praeter vota et oblationes spontaneas in holocaustis, in oblationibus, in libaminibus et in hostiis pacificis ”.
39 אלה תעשו ליהוה במועדיכם לבד מנדריכם ונדבתיכם לעלתיכם ולמנחתיכם ולנסכיכם ולשלמיכם
40 ויאמר משה אל בני ישראל ככל אשר צוה יהוה את משה