Numeri 23
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Oratio Habacuc prophetae.
Secundum melodiam lamentationum.
2Domine, audivi auditionem tuam
et timui, Domine, opus tuum.
In medio annorum vivifica illud,
in medio annorum notum facies.
Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
3Deus a Theman veniet,
et Sanctus de monte Pharan. — Selah.
Operit caelos gloria eius,
et laudis eius plena est terra.
4Splendor eius ut lux erit,
radii ex manibus eius:
ibi abscondita est fortitudo eius.
5Ante faciem eius ibit mors,
et egredietur pestis post pedes eius.6Stetit et concussit terram,
aspexit et dissolvit gentes.
Et contriti sunt montes saeculi,
incurvati sunt colles antiqui
ab itineribus aeternitatis eius.
7In afflictione vidi tentoria Chusan;
turbantur pelles terrae Madian.
8Numquid in fluminibus iratus es, Domine,
aut in fluminibus furor tuus
vel in mari indignatio tua?
Quia ascendes super equos tuos,
quadrigas tuas victrices.
9Suscitans suscitabis arcum tuum,
sagittis replevisti pharetram tuam. — Selah.
In fluvios scindes terram,10viderunt te et doluerunt montes.
Effuderunt aquas nubes,
dedit abyssus vocem suam,
in altum levavit manus suas.11Sol et luna steterunt in habitaculo suo,
prae luce sagittarum tuarum discedunt,
prae splendore fulgurantis hastae tuae.12In fremitu calcabis terram,
in furore conteres gentes.13Egressus es in salutem populi tui,
in salutem cum christo tuo.
Percussisti caput de domo impii,
denudasti fundamentum usque ad petram. — Selah.14Confodisti iaculis tuis caput bellatorum eius,
venientium ut turbo ad dispergendum me;
exsultatio eorum, sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito.15Viamfecisti in mari equis tuis,
in luto aquarum multarum.16Audivi, et conturbatus est venter meus,
ad vocem contremuerunt labia mea. Ingreditur putredo in ossibus meis, et subterme vacillant gressus mei.
Conquiescam in die tribulationis,
ut ascendat super populum, qui invadit nos.17Ficus enim non florebit,
et non erit fructus in vineis;
mentietur opus olivae,
et arva non afferent cibum;
abscissum est de ovili pecus,
et non est armentum in praesepibus.18Ego autem in Domino gaudebo
et exsultabo in Deo salvatore meo.19Dominus Deus fortitudo mea
et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me.
Magistro chori. Ad sonitum chordarum.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito