Scrutatio

Mercoledi, 8 maggio 2024 - Madonna del Rosario di Pompei ( Letture di oggi)

Geremia 46


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra gentes.
1 אשר היה דבר יהוה אל ירמיהו הנביא על הגוים
2 Ad Aegyptum.
Adversum exercitum pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat iuxta fluviumEuphraten in Charchamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quartoanno Ioachim filii Iosiae regis Iudae.
2 למצרים על חיל פרעה נכו מלך מצרים אשר היה על נהר פרת בכרכמש אשר הכה נבוכדראצר מלך בבל בשנת הרביעית ליהויקים בן יאשיהו מלך יהודה
3 “ Praeparate scutum et clipeum
et procedite ad bellum.
3 ערכו מגן וצנה וגשו למלחמה
4 Iungite equos et ascendite, equites;
state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
4 אסרו הסוסים ועלו הפרשים והתיצבו בכובעים מרקו הרמחים לבשו הסרינת
5 Quid igitur? Vidi ipsos pavidos et terga vertentes,
fortes eorum caesos;
fugerunt conciti nec respexerunt:
terror undique,
ait Dominus.
5 מדוע ראיתי המה חתים נסגים אחור וגבוריהם יכתו ומנוס נסו ולא הפנו מגור מסביב נאם יהוה
6 Non fugiat velox,
nec salvari se putet fortis;
ad aquilonem iuxta flumen Euphraten
victi sunt et ruerunt.
6 אל ינוס הקל ואל ימלט הגבור צפונה על יד נהר פרת כשלו ונפלו
7 Quis est iste, qui quasi Nilus ascendit,
et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius?
7 מי זה כיאר יעלה כנהרות יתגעשו מימיו
8 Aegyptus Nili instar ascendit,
et velut flumina moventur fluctus eius,
et dixit: “Ascendens operiam terram,
perdam civitatem et habitatores eius”.
8 מצרים כיאר יעלה וכנהרות יתגעשו מים ויאמר אעלה אכסה ארץ אבידה עיר וישבי בה
9 Ascendite, equi, et irruite, currus;
et procedant fortes,
Aethiopia et Phut tenentes scutum et Ludii arripientes et iacientes sagittas.
9 עלו הסוסים והתהללו הרכב ויצאו הגבורים כוש ופוט תפשי מגן ולודים תפשי דרכי קשת
10 Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies ultionis,
ut sumat vindictam de inimicis suis: devorat gladius, et saturatur,
et inebriatur sanguine eorum;
victima enim Domini, Dei exercituum,
in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten.
10 והיום ההוא לאדני יהוה צבאות יום נקמה להנקם מצריו ואכלה חרב ושבעה ורותה מדמם כי זבח לאדני יהוה צבאות בארץ צפון אל נהר פרת
11 Ascende in Galaad et tolle resinam,
virgo filia Aegypti;
frustra multiplicas medicamina,
tibi vero cicatrix non obducitur.
11 עלי גלעד וקחי צרי בתולת בת מצרים לשוא הרביתי רפאות תעלה אין לך
12 Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram,
quia fortis impegit in fortem,
et ambo pariter conciderunt ”.
12 שמעו גוים קלונך וצוחתך מלאה הארץ כי גבור בגבור כשלו יחדיו נפלו שניהם
13 Verbum, quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam super eo quod veniretNabuchodonosor rex Babylonis percussurus terram Aegypti.13 הדבר אשר דבר יהוה אל ירמיהו הנביא לבוא נבוכדראצר מלך בבל להכות את ארץ מצרים
14 “ Annuntiate Aegypto
et auditum facite in Magdolo,
et resonet in Memphi et in Taphnis,
dicite: “Sta et praepara te,
quia devoravit gladius ea,
quae per circuitum tuum sunt”.
14 הגידו במצרים והשמיעו במגדול והשמיעו בנף ובתחפנחס אמרו התיצב והכן לך כי אכלה חרב סביביך
15 Quare deiectus est fortis tuus?
Non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
15 מדוע נסחף אביריך לא עמד כי יהוה הדפו
16 Multiplicavit ruentes,
ceciditque vir ad proximum suum, et dixerunt: “Surge,
et revertamur ad populum nostrum
et ad terram nativitatis nostrae,
a facie gladii saevientis”.
16 הרבה כושל גם נפל איש אל רעהו ויאמרו קומה ונשבה אל עמנו ואל ארץ מולדתנו מפני חרב היונה
17 Vocate nomen pharaonis regis Aegypti:
Tumultum, qui praetermisit tempus opportunum.
17 קראו שם פרעה מלך מצרים שאון העביר המועד
18 Vivo ego, inquit rex,
Dominus exercituum nomen eius,
quoniam sicut Thabor in montibus
et sicut Carmelus ad mare veniet.
18 חי אני נאם המלך יהוה צבאות שמו כי כתבור בהרים וככרמל בים יבוא
19 Vasa transmigrationis fac tibi,
habitatrix filia Aegypti,
quia Memphis in solitudinem erit
et destruetur et inhabitabilis erit.
19 כלי גולה עשי לך יושבת בת מצרים כי נף לשמה תהיה ונצתה מאין יושב
20 Vitula elegans atque formosa Aegyptus,
stimulus ab aquilone venit ei.
20 עגלה יפה פיה מצרים קרץ מצפון בא בא
21 Mercennarii quoque eius,
qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati,
versi sunt et fugerunt simul
nec stare potuerunt,
quia dies interfectionis eorum venit super eos,
tempus visitationis eorum.
21 גם שכריה בקרבה כעגלי מרבק כי גם המה הפנו נסו יחדיו לא עמדו כי יום אידם בא עליהם עת פקדתם
22 Vox eius quasi serpentis sibilantis,
quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei,
quasi caedentes ligna.
22 קולה כנחש ילך כי בחיל ילכו ובקרדמות באו לה כחטבי עצים
23 Succiderunt saltum eius,
ait Dominus,
qui supputari non potest;
multiplicati sunt enim super locustas,
et non est eis numerus.
23 כרתו יערה נאם יהוה כי לא יחקר כי רבו מארבה ואין להם מספר
24 Confusa est filia Aegypti
et tradita in manu populi aquilonis ”.
24 הבישה בת מצרים נתנה ביד עם צפון
25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Ecce ego visitabo super Amon de Noet super pharaonem et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius etsuper pharaonem et super eos, qui confidunt in eo;25 אמר יהוה צבאות אלהי ישראל הנני פוקד אל אמון מנא ועל פרעה ועל מצרים ועל אלהיה ועל מלכיה ועל פרעה ועל הבטחים בו
26 et dabo eos in manuquaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manuservorum eius; et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
26 ונתתים ביד מבקשי נפשם וביד נבוכדראצר מלך בבל וביד עבדיו ואחרי כן תשכן כימי קדם נאם יהוה
27 Et tu ne timeas, serve meus Iacob,
et ne paveas, Israel,
quia ecce ego salvum te faciam de longinquo
et semen tuum de terra captivitatis eorum;
et revertetur Iacob et requiescet,
securus erit, et non erit qui exterreat eum.
27 ואתה אל תירא עבדי יעקב ואל תחת ישראל כי הנני מושעך מרחוק ואת זרעך מארץ שבים ושב יעקוב ושקט ושאנן ואין מחריד
28 Et tu noli timere, serve meus Iacob,
ait Dominus,
quia tecum ego sum,
quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te;
te vero non consumam,
sed castigabo te in iudicio
nec quasi innocenti parcam tibi ”.
28 אתה אל תירא עבדי יעקב נאם יהוה כי אתך אני כי אעשה כלה בכל הגוים אשר הדחתיך שמה ואתך לא אעשה כלה ויסרתיך למשפט ונקה לא אנקך