Esodo 6
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Nunc videbis quae facturus sim pharaoni; per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua ”. | 1 فقال الرب لموسى الآن تنظر ما انا افعل بفرعون. فانه بيد قوية يطلقهم وبيد قوية يطردهم من ارضه |
2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: “ Ego Dominus, | 2 ثم كلم الله موسى وقال له انا الرب. |
3 qui apparui Abraham, Isaac et Iacob ut Deus omnipotens; et nomen meum Dominum non indicavi eis. | 3 وانا ظهرت لابراهيم واسحق ويعقوب باني الاله القادر على كل شيء. واما باسمي يهوه فلم أعرف عندهم. |
4 Pepigique cum eis foedus, ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae. | 4 وايضا اقمت معهم عهدي ان اعطيهم ارض كنعان ارض غربتهم التي تغربوا فيها. |
5 Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei. | 5 وانا ايضا قد سمعت أنين بني اسرائيل الذين يستعبدهم المصريون وتذكرت عهدي. |
6 Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum; et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis. | 6 لذلك قل لبني اسرائيل انا الرب. وانا اخرجكم من تحت اثقال المصريين وانقذكم من عبوديتهم واخلصكم بذراع ممدودة وباحكام عظيمة. |
7 Et assumam vos mihi in populum et ero vester Deus; et scietis quod ego sum Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum | 7 واتخذكم لي شعبا واكون لكم الها. فتعلمون اني انا الرب الهكم الذي يخرجكم من تحت اثقال المصريين. |
8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; daboque illam vobis possidendam, ego Dominus ”. | 8 وادخلكم الى الارض التي رفعت يدي ان اعطيها لابراهيم واسحق ويعقوب. واعطيكم اياها ميراثا. انا الرب. |
9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel; qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum. | 9 فكلم موسى هكذا بني اسرئيل. ولكن لم يسمعوا لموسى من صغر النفس ومن العبودية القاسية |
10 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: | 10 ثم كلم الرب موسى قائلا. |
11 “ Ingredere et loquere ad pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua ”. | 11 ادخل قل لفرعون ملك مصر ان يطلق بني اسرائيل من ارضه. |
12 Respondit Moyses coram Domino: “ Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis? ”. | 12 فتكلم موسى امام الرب قائلا هوذا بنو اسرائيل لم يسمعوا لي. فكيف يسمعني فرعون وانا اغلف الشفتين. |
13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti. | 13 فكلم الرب موسى وهرون واوصى معهما الى بني اسرائيل والى فرعون ملك مصر في اخراج بني اسرائيل من ارض مصر |
14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi; hae cognationes Ruben. | 14 هؤلاء رؤساء بيوت آبائهم. بنو رأوبين بكر اسرائيل حنوك وفلو وحصرون وكرمي. هذه عشائر رأوبين. |
15 Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar er Saul filius Chananitidis; hae progenies Simeon. | 15 وبنو شمعون يموئيل ويامين وأوهد وياكين وصوحر وشأول ابن الكنعانية. هذه عشائر شمعون. |
16 Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari; anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem. | 16 وهذه اسماء بني لاوي بحسب مواليدهم. جرشون وقهات ومراري. وكانت سنو حياة لاوي مئة وسبعا وثلاثين سنة. |
17 Filii Gerson: Lobni et Semei per cognationes suas. | 17 ابنا جرشون لبني وشمعي بحسب عشائرهما. |
18 Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel; anni quoque vitae Caath centum triginta tres. | 18 وبنو قهات عمرام ويصهار وحبرون وعزّيئيل. وكانت سنو حياة قهات مئة وثلاثا وثلاثين سنة. |
19 Filii Merari: Moholi et Musi; hae cognationes Levi per familias suas. | 19 وابنا مراري محلي وموشي. هذه عشائر اللاويين بحسب مواليدهم. |
20 Accepit autem Amram uxorem Iochabed amitam suam, quae peperit ei Aaron et Moysen; fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem. | 20 واخذ عمرام يوكابد عمته زوجة له. فولدت له هرون وموسى. وكانت سنو حياة عمرام مئة وسبعا وثلاثين سنة. |
21 Filii quoque Isaar: Core et Napheg et Zechri. | 21 وبنو يصهار قورح ونافج وذكري. |
22 Filii quoque Oziel: Misael et Elisaphan et Sethri. | 22 وبنو عزّيئيل ميشائيل وألصافان وسنري. |
23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab sororem Naasson, quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar. | 23 واخذ هرون أليشابع بنت عمّيناداب اخت نحشون زوجة له. فولدت له ناداب وابيهو والعازار وإيثامار. |
24 Filii quoque Core: Asir et Elcana et Abiasaph; hae sunt cognationes Coritarum. | 24 وبنو قورح أسّير وألقانة وابيأساف. هذه عشائر القورحيين. |
25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel, quae peperit ei Phinees; hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas. | 25 والعازار ابن هرون اخذ لنفسه من بنات فوطيئيل زوجة. فولدت له فينحاس. هؤلاء هم رؤساء آباء اللاويين بحسب عشائرهم. |
26 Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. | 26 هذان هما هرون وموسى اللذان قال الرب لهما أخرجا بني اسرائيل من ارض مصر بحسب اجنادهم. |
27 Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron | 27 هما اللذان كلما فرعون ملك مصر في اخراج بني اسرائيل من مصر هذان هما موسى وهرون |
28 in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in terra Aegypti. | 28 وكان يوم كلم الرب موسى في ارض مصر |
29 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: “ Ego Dominus; loquere ad pharaonem regem Aegypti omnia, quae ego loquor tibi ”. | 29 ان الرب كلمه قائلا انا الرب. كلم فرعون ملك مصر بكل ما انا اكلمك به. |
30 Et ait Moyses coram Domino: “ En incircumcisus labiis sum. Quomodo audiet me pharao? ”. | 30 فقال موسى امام الرب ها انا اغلف الشفتين. فكيف يسمع لي فرعون |