Giuditta 3
Compare with another Bible
Change Bible
1Et miserunt ad eum legatos verbis pacificis dicentes:2“ Ecce nospueri Nabuchodonosor regis magni adstamus coram te; utere nobis, quemadmodumplacet faciei tuae.3Ecce villae nostrae et omnis locus noster et omnis campusfrumenti et greges et armenta et omnia stabula iumentorum nostrorum adstant antefaciem tuam; utere, quemadmodum placet tibi.4Ecce et civitates nostrae et, quiinhabitant in eis, servi tui sunt; veniens occurre eis, sicut est bonum inoculis tuis ”.5Et venerunt viri ad Holofernen et nuntiaverunt ei secundumverba haec.6Et descendit ad maritimam ipse et virtus eius et custodivitcivitates excelsas et accepit ex eis in auxilium viros electos.7Et exceperunteum ipsi et omnis circumregio eorum cum coronis et choris et tympanis.8Etdestruxit omnes fines eorum et lucos eorum excidit, et datum ei erat omnes deosterrae exterminare, ut ipsi soli Nabuchodonosor servirent omnes gentes, et omneslinguae et omnes tribus eorum invocarent eum deum.9Et venit contra faciemEsdrelon prope Dothain, quae est contra descensum magnum Iudaeae,10et castraposuerunt inter Gabaa et Scytharum civitatem. Et erat ibi mensem dierum, utcolligeret omnia utensilia virtutis suae.
12345678910111213141516
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito