1 Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templumDei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum etpuerorum; et flevit populus fletu multo. | 1 Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templumDei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum etpuerorum; et flevit populus fletu multo. |
2 Et respondit Sechenias filius Iehielde filiis Elam et dixit Esdrae: “ Nos praevaricati sumus in Deum nostrum etduximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israelsuper hoc: | 2 Et respondit Sechenias filius Iehielde filiis Elam et dixit Esdrae: “ Nos praevaricati sumus in Deum nostrum etduximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israelsuper hoc: |
3 percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universasuxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, quitiment praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat. | 3 percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universasuxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, quitiment praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat. |
4 Surge, tuum estdecernere, nosque erimus tecum; confortare et fac ”.
| 4 Surge, tuum estdecernere, nosque erimus tecum; confortare et fac ”.
|
5 Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnemIsrael iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt. | 5 Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnemIsrael iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt. |
6 Et surrexitEsdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavitibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum,qui venerant de captivitate.
| 6 Et surrexitEsdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavitibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum,qui venerant de captivitate.
|
7 Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, utcongregarentur in Ierusalem; | 7 Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, utcongregarentur in Ierusalem; |
8 et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxtaconsilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipseabicietur de coetu transmigrationis. | 8 et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxtaconsilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipseabicietur de coetu transmigrationis. |
9 Convenerunt igitur omnes viri Iudae etBeniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis,et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis.
| 9 Convenerunt igitur omnes viri Iudae etBeniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis,et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis.
|
10 Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: “ Vos transgressi estis etduxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel. | 10 Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: “ Vos transgressi estis etduxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel. |
11 Et nunc dateconfessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius et separaminia populis terrae et ab uxoribus alienigenis ”.
| 11 Et nunc dateconfessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius et separaminia populis terrae et ab uxoribus alienigenis ”.
|
12 Et respondit universa multitudo dixitque voce magna: “ Iuxta verbum tuum adnos, sic fiat. | 12 Et respondit universa multitudo dixitque voce magna: “ Iuxta verbum tuum adnos, sic fiat. |
13 Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et nonsustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippepeccavimus in sermone isto — | 13 Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et nonsustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippepeccavimus in sermone isto — |
14 constituantur principes in universamultitudine; et omnes in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas,veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatemet iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc ”. | 14 constituantur principes in universamultitudine; et omnes in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas,veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatemet iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc ”. |
15 Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt contrahoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos.
| 15 Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt contrahoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos.
|
16 Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos virosprincipes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, etsederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem. | 16 Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos virosprincipes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, etsederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem. |
17 Et absolverunt causamcunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra diem primam mensis primi.
| 17 Et absolverunt causamcunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra diem primam mensis primi.
|
18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. Defiliis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib etGodolia; | 18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. Defiliis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib etGodolia; |
19 et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suoarietem offerrent. | 19 et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suoarietem offerrent. |
20 Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia. | 20 Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia. |
21 Et de filiisHarim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et Ozias. | 21 Et de filiisHarim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et Ozias. |
22 Et de filiis Phassur:Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabad et Elasa.
| 22 Et de filiis Phassur:Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabad et Elasa.
|
23 Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est Celita,Phethahia, Iuda et Eliezer. | 23 Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est Celita,Phethahia, Iuda et Eliezer. |
24 Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus:Sellum et Telem et Uri. | 24 Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus:Sellum et Telem et Uri. |
25 Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia etMelchia et Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia. | 25 Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia etMelchia et Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia. |
26 Et de filiis Elam:Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et Ierimoth et Elia. | 26 Et de filiis Elam:Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et Ierimoth et Elia. |
27 Et de filiisZethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et Ierimoth et Zabad et Aziza. | 27 Et de filiisZethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et Ierimoth et Zabad et Aziza. |
28 Et defiliis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai. | 28 Et defiliis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai. |
29 Et de filiis Beguai:Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et Saal et Ramoth. | 29 Et de filiis Beguai:Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et Saal et Ramoth. |
30 Et de filiisPhahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui etManasse. | 30 Et de filiisPhahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui etManasse. |
31 Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon, | 31 Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon, |
32 Beniamin, Melluch, Samarias. | 32 Beniamin, Melluch, Samarias. |
33 Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad,Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei. | 33 Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad,Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei. |
34 De filiis Bani: Maaddi, Amram et Ioel, | 34 De filiis Bani: Maaddi, Amram et Ioel, |
35 Banaia et Badaias, Cheliau, | 35 Banaia et Badaias, Cheliau, |
36 Vania, Meremoth et Eliasib, | 36 Vania, Meremoth et Eliasib, |
37 Matthanias,Matthanai et Iasi. | 37 Matthanias,Matthanai et Iasi. |
38 Et de filiis Bennui: Semei | 38 Et de filiis Bennui: Semei |
39 et Selemias et Nathan etAdaias | 39 et Selemias et Nathan etAdaias |
40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai, | 40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai, |
41 Azareel et Selemias, Samaria, | 41 Azareel et Selemias, Samaria, |
42 Sellum, Amaria, Ioseph. | 42 Sellum, Amaria, Ioseph. |
43 De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina,Ieddu et Ioel et Banaia.
| 43 De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina,Ieddu et Ioel et Banaia.
|
44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt uxores et filios.
| 44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt uxores et filios.
|