1 Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem.
| 1 Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem.
|
2 Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel. | 2 Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel. |
3 Et conversus instauravit excelsa, quae demolitus fuerat Ezechias pater eius, construxitque aras Baalim et fecit palos et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam. | 3 Et conversus instauravit excelsa, quae demolitus fuerat Ezechias pater eius, construxitque aras Baalim et fecit palos et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam. |
4 Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: “ In Ierusalem erit nomen meum in aeternum ”. | 4 Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: “ In Ierusalem erit nomen meum in aeternum ”. |
5 Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini. | 5 Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini. |
6 Transireque fecit filios suos per ignem in valle filii Ennom. Hariolatus est, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum pythones et aruspices; multaque mala operatus est coram Domino, ut irritaret eum. | 6 Transireque fecit filios suos per ignem in valle filii Ennom. Hariolatus est, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum pythones et aruspices; multaque mala operatus est coram Domino, ut irritaret eum. |
7 Posuit quoque sculptile, idolum, quod fecerat, in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David et ad Salomonem filium eius dicens: “ In domo hac et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. | 7 Posuit quoque sculptile, idolum, quod fecerat, in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David et ad Salomonem filium eius dicens: “ In domo hac et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. |
8 Et moveri non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi patribus eorum, ita dumtaxat si custodierint facere, quae praecepi eis, cunctamque legem et praecepta atque iudicia, per manum Moysi ”.
| 8 Et moveri non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi patribus eorum, ita dumtaxat si custodierint facere, quae praecepi eis, cunctamque legem et praecepta atque iudicia, per manum Moysi ”.
|
9 Igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Ierusalem, ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.
| 9 Igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Ierusalem, ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.
|
10 Locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius, et attendere noluerunt. | 10 Locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius, et attendere noluerunt. |
11 Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum; ceperuntque Manassen compedibus et vinctum catenis duxerunt Babylonem. | 11 Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum; ceperuntque Manassen compedibus et vinctum catenis duxerunt Babylonem. |
12 Qui, postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum. | 12 Qui, postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum. |
13 Deprecatusque est eum, et placatus ei exaudivit orationem eius reduxitque eum Ierusalem in regnum suum; et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
| 13 Deprecatusque est eum, et placatus ei exaudivit orationem eius reduxitque eum Ierusalem in regnum suum; et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
|
14 Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle et ad introitum portae Piscium per circuitum Ophel et exaltavit illum vehementer; constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iudae munitis. | 14 Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle et ad introitum portae Piscium per circuitum Ophel et exaltavit illum vehementer; constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iudae munitis. |
15 Et abstulit deos alienos et idolum de domo Domini, aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem. | 15 Et abstulit deos alienos et idolum de domo Domini, aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem. |
16 Porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas pacificorum et pro gratiarum actione praecepitque Iudae, ut serviret Domino, Deo Israel. | 16 Porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas pacificorum et pro gratiarum actione praecepitque Iudae, ut serviret Domino, Deo Israel. |
17 Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
| 17 Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
|
18 Reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum, verba quoque videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini, Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel. | 18 Reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum, verba quoque videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini, Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel. |
19 Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam, in quibus aedificavit excelsa et fecit palos et statuas, antequam ageret paenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. | 19 Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam, in quibus aedificavit excelsa et fecit palos et statuas, antequam ageret paenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. |
20 Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua. Regnavitque pro eo filius eius Amon.
| 20 Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua. Regnavitque pro eo filius eius Amon.
|
21 Viginti duorum annorum erat Amon, cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Ierusalem. | 21 Viginti duorum annorum erat Amon, cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Ierusalem. |
22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius, et cunctis idolis, quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. | 22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius, et cunctis idolis, quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. |
23 Et non humiliavit se ante faciem Domini, sicut humiliaverat se Manasses pater eius, et multo maiora deliquit. | 23 Et non humiliavit se ante faciem Domini, sicut humiliaverat se Manasses pater eius, et multo maiora deliquit. |
24 Cumque coniurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua. | 24 Cumque coniurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua. |
25 Porro populus terrae, caesis omnibus, qui conspiraverant contra regem Amon, consti tuit regem Iosiam filium eius pro eo.
| 25 Porro populus terrae, caesis omnibus, qui conspiraverant contra regem Amon, consti tuit regem Iosiam filium eius pro eo.
|