1 Anno vicesimo tertio Ioas fi lii Ochoziae regis Iudae re gnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis. | 1 בשנת עשרים ושלש שנה ליואש בן אחזיהו מלך יהודה מלך יהואחז בן יהוא על ישראל בשמרון שבע עשרה שנה |
2 Et fecit malum coram Domino secutusque est peccatum Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; non declinavit ab eo.
| 2 ויעש הרע בעיני יהוה וילך אחר חטאת ירבעם בן נבט אשר החטיא את ישראל לא סר ממנה |
3 Iratusque est furor Domini contra Israel et tradidit eos in manu Hazael regis Syriae et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus. | 3 ויחר אף יהוה בישראל ויתנם ביד חזאל מלך ארם וביד בן הדד בן חזאל כל הימים |
4 Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus; vidit enim angustiam Israel, qua attriverat eos rex Syriae. | 4 ויחל יהואחז את פני יהוה וישמע אליו יהוה כי ראה את לחץ ישראל כי לחץ אתם מלך ארם |
5 Et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu Syriae; habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius. | 5 ויתן יהוה לישראל מושיע ויצאו מתחת יד ארם וישבו בני ישראל באהליהם כתמול שלשום |
6 Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulaverunt. Siquidem et palus permansit in Samaria. | 6 אך לא סרו מחטאות בית ירבעם אשר החטי את ישראל בה הלך וגם האשרה עמדה בשמרון |
7 Et non reliquit Dominus Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum; interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae.
| 7 כי לא השאיר ליהואחז עם כי אם חמשים פרשים ועשרה רכב ועשרת אלפים רגלי כי אבדם מלך ארם וישמם כעפר לדש |
8 Reliqua autem gestorum Ioachaz et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? | 8 ויתר דברי יהואחז וכל אשר עשה וגבורתו הלוא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל |
9 Dormivitque Ioachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria. Regnavitque Ioas filius eius pro eo.
| 9 וישכב יהואחז עם אבתיו ויקברהו בשמרון וימלך יואש בנו תחתיו |
10 Anno tricesimo septimo Ioas regis Iudae regnavit Ioas filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis. | 10 בשנת שלשים ושבע שנה ליואש מלך יהודה מלך יהואש בן יהואחז על ישראל בשמרון שש עשרה שנה |
11 Et fecit, quod malum est in conspectu Domini; non declinavit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulavit. | 11 ויעשה הרע בעיני יהוה לא סר מכל חטאות ירבעם בן נבט אשר החטיא את ישראל בה הלך |
12 Reliqua autem gestorum Ioas et universa, quae fecit, sed et fortitudo eius, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? | 12 ויתר דברי יואש וכל אשר עשה וגבורתו אשר נלחם עם אמציה מלך יהודה הלוא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל |
13 Et dormivit Ioas cum patribus suis; Ieroboam autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel.
| 13 וישכב יואש עם אבתיו וירבעם ישב על כסאו ויקבר יואש בשמרון עם מלכי ישראל |
14 Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est; descenditque ad eum Ioas rex Israel et flebat coram eo dicebatque: “ Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius! ”. | 14 ואלישע חלה את חליו אשר ימות בו וירד אליו יואש מלך ישראל ויבך על פניו ויאמר אבי אבי רכב ישראל ופרשיו |
15 Et ait illi Eliseus: “Affer arcum et sagittas”. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas, | 15 ויאמר לו אלישע קח קשת וחצים ויקח אליו קשת וחצים |
16 dixit ad regem Israel: “ Pone manum tuam super arcum ”. Et, cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis | 16 ויאמר למלך ישראל הרכב ידך על הקשת וירכב ידו וישם אלישע ידיו על ידי המלך |
17 et ait: “ Aperi fenestram orientalem ”. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: “Iace sagittam!”. Et iecit. Et ait Eliseus: “ Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam ”. | 17 ויאמר פתח החלון קדמה ויפתח ויאמר אלישע ירה ויור ויאמר חץ תשועה ליהוה וחץ תשועה בארם והכית את ארם באפק עד כלה |
18 Et ait: “ Tolle sagittas ”. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: “ Percute iaculo terram!”. Et, cum percussisset tribus vicibus et stetisset, | 18 ויאמר קח החצים ויקח ויאמר למלך ישראל הך ארצה ויך שלש פעמים ויעמד |
19 iratus est contra eum vir Dei et ait: “ Si percussisses quinquies aut sexies, percussisses Syriam usque ad consummationem; nunc autem tribus vicibus percuties eam ”.
| 19 ויקצף עליו איש האלהים ויאמר להכות חמש או שש פעמים אז הכית את ארם עד כלה ועתה שלש פעמים תכה את ארם |
20 Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terra in ipso anno. | 20 וימת אלישע ויקברהו וגדודי מואב יבאו בארץ בא שנה |
21 Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulcro Elisei et abierunt. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo et stetit super pedes suos.
| 21 ויהי הם קברים איש והנה ראו את הגדוד וישליכו את האיש בקבר אלישע וילך ויגע האיש בעצמות אלישע ויחי ויקם על רגליו |
22 Igitur Hazael rex Syriae afflixit Israel cunctis diebus Ioachaz. | 22 וחזאל מלך ארם לחץ את ישראל כל ימי יהואחז |
23 Et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, Isaac et Iacob, et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus. | 23 ויחן יהוה אתם וירחמם ויפן אליהם למען בריתו את אברהם יצחק ויעקב ולא אבה השחיתם ולא השליכם מעל פניו עד עתה |
24 Mortuus est autem Hazael rex Syriae; et regnavit Benadad filius eius pro eo. | 24 וימת חזאל מלך ארם וימלך בן הדד בנו תחתיו |
25 Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii; tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli.
| 25 וישב יהואש בן יהואחז ויקח את הערים מיד בן הדד בן חזאל אשר לקח מיד יהואחז אביו במלחמה שלש פעמים הכהו יואש וישב את ערי ישראל |