Secondo libro di Samuele 9
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Et dixit David: “ Putasne est aliquis, qui remanserit adhuc de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan? ”.2Erat autem de domo Saul servus nomine Siba; quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: “ Tune es Siba? ”. Et ille respondit: “ Ego sum, servus tuus ”.3Et ait rex: “ Num superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? ”. Dixitque Siba regi: “ Superest filius Ionathan, debilis pedibus ”.4“ Ubi, inquit, est? ”. Et Siba ad regem: “ Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel in Lodabar ”.5Misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Ammiel de Lodabar.
6Cum autem venisset Meribbaal filius Ionathan filii Saul ad David, corruit in faciem suam et adoravit. Dixitque David: “ Meribbaal ”. Qui respondit: “ Adsum servus tuus ”.7Et ait ei David: “Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum; et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper ”.8Qui adorans eum dixit: “ Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei? ”.
9Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei: “ Omnia, quaecumque fuerunt Saul et universae domui eius, do filio domini tui.10Operare igitur ei terram, tu et filii tui et servi tui, et, quod inferes, sit cibus domui domini tui, quo alantur; Meribbaal autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam ”. Erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi.11Dixitque Siba ad regem: “ Sicut iussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus ”. Meribbaal autem comedebat super mensam eius quasi unus de filiis regis.12Habebat autem Meribbaal filium parvulum nomine Micha; omnes vero, qui habitabant in domo Sibae, serviebant Meribbaal.13Porro Meribbaal habitabat in Ierusalem, quia de mensa regis iugiter vescebatur; et erat claudus utroque pede.
123456789101112131415161718192021222324
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito