Scrutatio

Martedi, 30 aprile 2024 - San Pio V ( Letture di oggi)

Canticle of Canticles 8


font
NEW AMERICAN BIBLENOVA VULGATA
1 Oh, that you were my brother,1 Quis mihi det te fratrem meum,
sugentem ubera matris meae,
ut inveniam te foris et deosculer te,
et iam me nemo despiciat?
2 I would lead you, bring you in2 Apprehenderem te et ducerem in domum matris meae;
ibi me doceres,
et darem tibi poculum ex vino condito
et mustum malorum granatorum meorum.
3 His left hand is under my head3 Laeva eius sub capite meo,
et dextera illius amplexatur me.
4 I adjure you, daughters of Jerusalem,4 Adiuro vos, filiae Ierusalem,
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam,
donec ipsa velit.
5 Who is this coming up from the desert,5 Quae est ista, quae ascendit de deserto
innixa super dilectum suum?
Sub arbore malo suscitavi te;
ibi parturivit te mater tua,
ibi parturivit te genetrix tua.
6 Set me as a seal on your heart,6 Pone me ut signaculum super cor tuum,
ut signaculum super brachium tuum,
quia fortis est ut mors dilectio,
dura sicut infernus aemulatio;
lampades eius lampades ignis
atque flammae divinae.
7 Deep waters cannot quench love,7 Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem,
nec flumina obruent illam;
si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione,
quasi nihil despicient eum.
8 "Our sister is little8 Soror nostra parva
et ubera non habet;
quid faciemus sorori nostrae
in die, quando alloquenda est?
9 If she is a wall,9 Si murus est,
aedificemus super eum propugnacula argentea;
si ostium est,
compingamus illud tabulis cedrinis.
10 I am a wall,10 Ego murus,
et ubera mea sicut turris;
ex quo facta sum coram eo
quasi pacem reperiens.
11 Solomon had a vineyard at Baal-hamon;11 Vinea fuit Salomoni
in Baalhamon.
Tradidit eam custodibus;
vir affert pro fructu eius
mille argenteos.
12 My vineyard is at my own disposal;12 Vinea mea coram me est;
mille tibi, Salomon,
et ducenti his, qui custodiunt fructus eius.
13 O garden-dweller,13 Quae habitas in hortis,
amici auscultant,
fac me audire vocem tuam.
14 Be swift, my lover,14 Fuge, dilecte mi,
et assimilare capreae
hinnuloque cervorum
super montes aromatum.