Isaiah (ישעיה) - Isaia 119
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 אשרי תמימי דרך ההלכים בתורת יהוה | 1 ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. |
2 אשרי נצרי עדתיו בכל לב ידרשוהו | 2 Beati, qui servant testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. |
3 אף לא פעלו עולה בדרכיו הלכו | 3 Non enim operati sunt iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. |
4 אתה צויתה פקדיך לשמר מאד | 4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. |
5 אחלי יכנו דרכי לשמר חקיך | 5 Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas! |
6 אז לא אבוש בהביטי אל כל מצותיך | 6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus praeceptis tuis. |
7 אודך בישר לבב בלמדי משפטי צדקך | 7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiae tuae. |
8 את חקיך אשמר אל תעזבני עד מאד | 8 Iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque. |
9 במה יזכה נער את ארחו לשמר כדברך | 9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos. |
10 בכל לבי דרשתיך אל תשגני ממצותיך | 10 In toto corde meo exquisivi te; ne errare me facias a praeceptis tuis. |
11 בלבי צפנתי אמרתך למען לא אחטא לך | 11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. |
12 ברוך אתה יהוה למדני חקיך | 12 Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas. |
13 בשפתי ספרתי כל משפטי פיך | 13 In labiis meis numeravi omnia iudicia oris tui. |
14 בדרך עדותיך ששתי כעל כל הון | 14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis. |
15 בפקדיך אשיחה ואביטה ארחתיך | 15 In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas. |
16 בחקתיך אשתעשע לא אשכח דברך | 16 In iustificationibus tuis delectabor, non obliviscar sermonem tuum. |
17 גמל על עבדך אחיה ואשמרה דברך | 17 GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum. |
18 גל עיני ואביטה נפלאות מתורתך | 18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. |
19 גר אנכי בארץ אל תסתר ממני מצותיך | 19 Incola ego sum in terra, non abscondas a me praecepta tua. |
20 גרסה נפשי לתאבה אל משפטיך בכל עת | 20 Defecit anima mea in desiderando iudicia tua in omni tempore. |
21 גערת זדים ארורים השגים ממצותיך | 21 Increpasti superbos; maledicti, qui errant a praeceptis tuis. |
22 גל מעלי חרפה ובוז כי עדתיך נצרתי | 22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua servavi. |
23 גם ישבו שרים בי נדברו עבדך ישיח בחקיך | 23 Etsi principes sedent et adversum me loquuntur, servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis. |
24 גם עדתיך שעשעי אנשי עצתי | 24 Nam et testimonia tua delectatio mea, et consilium meum iustificationes tuae. |
25 דבקה לעפר נפשי חיני כדברך | 25 DALETH. Adhaesit pulveri anima mea; vivifica me secundum verbum tuum. |
26 דרכי ספרתי ותענני למדני חקיך | 26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas. |
27 דרך פקודיך הבינני ואשיחה בנפלאותיך | 27 Viam mandatorum tuorum fac me intellegere, et exercebor in mirabilibus tuis. |
28 דלפה נפשי מתוגה קימני כדברך | 28 Lacrimata est anima mea prae maerore; erige me secundum verbum tuum. |
29 דרך שקר הסר ממני ותורתך חנני | 29 Viam mendacii averte a me et legem tuam da mihi benigne. |
30 דרך אמונה בחרתי משפטיך שויתי | 30 Viam veritatis elegi, iudicia tua proposui mihi. |
31 דבקתי בעדותיך יהוה אל תבישני | 31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. |
32 דרך מצותיך ארוץ כי תרחיב לבי | 32 Viam mandatorum tuorum curram, quia dilatasti cor meum. |
33 הורני יהוה דרך חקיך ואצרנה עקב | 33 HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper. |
34 הבינני ואצרה תורתך ואשמרנה בכל לב | 34 Da mihi intellectum, et servabo legem tuam et custodiam illam in toto corde meo. |
35 הדריכני בנתיב מצותיך כי בו חפצתי | 35 Deduc me in semitam praeceptorum tuorum, quia ipsam volui. |
36 הט לבי אל עדותיך ואל אל בצע | 36 Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam. |
37 העבר עיני מראות שוא בדרכך חיני | 37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. |
38 הקם לעבדך אמרתך אשר ליראתך | 38 Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum. |
39 העבר חרפתי אשר יגרתי כי משפטיך טובים | 39 Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda. |
40 הנה תאבתי לפקדיך בצדקתך חיני | 40 Ecce concupivi mandata tua; in iustitia tua vivifica me. |
41 ויבאני חסדך יהוה תשועתך כאמרתך | 41 VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. |
42 ואענה חרפי דבר כי בטחתי בדברך | 42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. |
43 ואל תצל מפי דבר אמת עד מאד כי למשפטך יחלתי | 43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis supersperavi. |
44 ואשמרה תורתך תמיד לעולם ועד | 44 Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi. |
45 ואתהלכה ברחבה כי פקדיך דרשתי | 45 Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi. |
46 ואדברה בעדתיך נגד מלכים ולא אבוש | 46 Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundar. |
47 ואשתעשע במצותיך אשר אהבתי | 47 Et delectabor in praeceptis tuis, quae dilexi. |
48 ואשא כפי אל מצותיך אשר אהבתי ואשיחה בחקיך | 48 Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi; et exercebor in iustificationibus tuis. - |
49 זכר דבר לעבדך על אשר יחלתני | 49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. |
50 זאת נחמתי בעניי כי אמרתך חיתני | 50 Hoc me consolatum est in humiliatione mea, quia eloquium tuum vivificavit me. |
51 זדים הליצני עד מאד מתורתך לא נטיתי | 51 Superbi deriserunt me vehementer; a lege autem tua non declinavi. |
52 זכרתי משפטיך מעולם יהוה ואתנחם | 52 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. |
53 זלעפה אחזתני מרשעים עזבי תורתך | 53 Indignatio tenuit me propter peccatores derelinquentes legem tuam. |
54 זמרות היו לי חקיך בבית מגורי | 54 Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae in loco peregrinationis meae. |
55 זכרתי בלילה שמך יהוה ואשמרה תורתך | 55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodiam legem tuam. |
56 זאת היתה לי כי פקדיך נצרתי | 56 Hoc factum est mihi, quia mandata tua servavi. |
57 חלקי יהוה אמרתי לשמר דבריך | 57 HETH. Portio mea Dominus: dixi custodire verba tua. |
58 חליתי פניך בכל לב חנני כאמרתך | 58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. |
59 חשבתי דרכי ואשיבה רגלי אל עדתיך | 59 Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua. |
60 חשתי ולא התמהמהתי לשמר מצותיך | 60 Festinavi et non sum moratus, ut custodiam praecepta tua. |
61 חבלי רשעים עודני תורתך לא שכחתי | 61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. |
62 חצות לילה אקום להודות לך על משפטי צדקך | 62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae. |
63 חבר אני לכל אשר יראוך ולשמרי פקודיך | 63 Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua. |
64 חסדך יהוה מלאה הארץ חקיך למדני | 64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me. |
65 טוב עשית עם עבדך יהוה כדברך | 65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. |
66 טוב טעם ודעת למדני כי במצותיך האמנתי | 66 Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me, quia praeceptis tuis credidi. |
67 טרם אענה אני שגג ועתה אמרתך שמרתי | 67 Priusquam humiliarer ego erravi; nunc autem eloquium tuum custodiam. |
68 טוב אתה ומטיב למדני חקיך | 68 Bonus es tu et benefaciens, doce me iustificationes tuas. |
69 טפלו עלי שקר זדים אני בכל לב אצר פקודיך | 69 Excogitaverunt contra me dolosa superbi, ego autem in toto corde meo servabo mandata tua. |
70 טפש כחלב לבם אני תורתך שעשעתי | 70 Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus sum. |
71 טוב לי כי עניתי למען אלמד חקיך | 71 Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes tuas. |
72 טוב לי תורת פיך מאלפי זהב וכסף | 72 Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. |
73 ידיך עשוני ויכוננוני הבינני ואלמדה מצותיך | 73 IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam praecepta tua. |
74 יראיך יראוני וישמחו כי לדברך יחלתי | 74 Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi. |
75 ידעתי יהוה כי צדק משפטיך ואמונה עניתני | 75 Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in veritate humiliasti me. |
76 יהי נא חסדך לנחמני כאמרתך לעבדך | 76 Fiat misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. |
77 יבאוני רחמיך ואחיה כי תורתך שעשעי | 77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua delectatio mea est. |
78 יבשו זדים כי שקר עותוני אני אשיח בפקודיך | 78 Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me, ego autem exercebor in mandatis tuis. |
79 ישובו לי יראיך וידעו עדתיך | 79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. |
80 יהי לבי תמים בחקיך למען לא אבוש | 80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. |
81 כלתה לתשועתך נפשי לדברך יחלתי | 81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. |
82 כלו עיני לאמרתך לאמר מתי תנחמני | 82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: “ Quando consolaberis me? ”. |
83 כי הייתי כנאד בקיטור חקיך לא שכחתי | 83 Quia factus sum sicut uter in fumo; iustificationes tuas non sum oblitus. |
84 כמה ימי עבדך מתי תעשה ברדפי משפט | 84 Quot sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me iudicium? |
85 כרו לי זדים שיחות אשר לא כתורתך | 85 Foderunt mihi foveas superbi, qui non sunt secundum legem tuam. |
86 כל מצותיך אמונה שקר רדפוני עזרני | 86 Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me. |
87 כמעט כלוני בארץ ואני לא עזבתי פקודיך | 87 Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua. |
88 כחסדך חיני ואשמרה עדות פיך | 88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. - |
89 לעולם יהוה דברך נצב בשמים | 89 LAMED. In aeternum, Domine, verbum tuum constitutum est in caelo. |
90 לדר ודר אמונתך כוננת ארץ ותעמד | 90 In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet. |
91 למשפטיך עמדו היום כי הכל עבדיך | 91 Secundum iudicia tua permanent hodie, quoniam omnia serviunt tibi. |
92 לולי תורתך שעשעי אז אבדתי בעניי | 92 Nisi quod lex tua delectatio mea est, tunc forte periissem in humilia tione mea. |
93 לעולם לא אשכח פקודיך כי בם חייתני | 93 In aeternum non obliviscar man data tua, quia in ipsis vivificasti me. |
94 לך אני הושיעני כי פקודיך דרשתי | 94 Tuus sum ego: salvum me fac, quoniam mandata tua exqui sivi. |
95 לי קוו רשעים לאבדני עדתיך אתבונן | 95 Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua intellexi. |
96 לכל תכלה ראיתי קץ רחבה מצותך מאד | 96 Omni consummationi vidi finem, latum praeceptum tuum nimis. |
97 מה אהבתי תורתך כל היום היא שיחתי | 97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine; tota die meditatio mea est. |
98 מאיבי תחכמני מצותך כי לעולם היא לי | 98 Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum, quia in aeternum mihi est. |
99 מכל מלמדי השכלתי כי עדותיך שיחה לי | 99 Super omnes docentes me prudens factus sum, quia testimonia tua meditatio mea est. |
100 מזקנים אתבונן כי פקודיך נצרתי | 100 Super senes intellexi, quia mandata tua servavi. |
101 מכל ארח רע כלאתי רגלי למען אשמר דברך | 101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. |
102 ממשפטיך לא סרתי כי אתה הורתני | 102 A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. |
103 מה נמלצו לחכי אמרתך מדבש לפי | 103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. |
104 מפקודיך אתבונן על כן שנאתי כל ארח שקר | 104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam mendacii. |
105 נר לרגלי דברך ואור לנתיבתי | 105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis. |
106 נשבעתי ואקימה לשמר משפטי צדקך | 106 Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae. |
107 נעניתי עד מאד יהוה חיני כדברך | 107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum. |
108 נדבות פי רצה נא יהוה ומשפטיך למדני | 108 Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine, et iudicia tua doce me. |
109 נפשי בכפי תמיד ותורתך לא שכחתי | 109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. |
110 נתנו רשעים פח לי ומפקודיך לא תעיתי | 110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. |
111 נחלתי עדותיך לעולם כי ששון לבי המה | 111 Hereditas mea testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt. |
112 נטיתי לבי לעשות חקיך לעולם עקב | 112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, in finem. |
113 סעפים שנאתי ותורתך אהבתי | 113 SAMECH. Duplices corde odio habui et legem tuam dilexi. |
114 סתרי ומגני אתה לדברך יחלתי | 114 Tegmen et scutum meum es tu, et in verbum tuum supersperavi. |
115 סורו ממני מרעים ואצרה מצות אלהי | 115 Declinate a me, maligni, et servabo praecepta Dei mei. |
116 סמכני כאמרתך ואחיה ואל תבישני משברי | 116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea. |
117 סעדני ואושעה ואשעה בחקיך תמיד | 117 Sustenta me, et salvus ero et delectabor in iustificationibus tuis semper. |
118 סלית כל שוגים מחקיך כי שקר תרמיתם | 118 Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum. |
119 סגים השבת כל רשעי ארץ לכן אהבתי עדתיך | 119 Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia tua. |
120 סמר מפחדך בשרי וממשפטיך יראתי | 120 Horruit a timore tuo caro mea; a iudiciis enim tuis timui. |
121 עשיתי משפט וצדק בל תניחני לעשקי | 121 AIN. Feci iudicium et iustitiam; non tradas me calumniantibus me. |
122 ערב עבדך לטוב אל יעשקני זדים | 122 Sponde pro servo tuo in bonum; non calumnientur me superbi. |
123 עיני כלו לישועתך ולאמרת צדקך | 123 Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui et eloquii iustitiae tuae. |
124 עשה עם עבדך כחסדך וחקיך למדני | 124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me. |
125 עבדך אני הבינני ואדעה עדתיך | 125 Servus tuus sum ego; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. |
126 עת לעשות ליהוה הפרו תורתך | 126 Tempus faciendi Domino; dissipaverunt legem tuam. |
127 על כן אהבתי מצותיך מזהב ומפז | 127 Ideo dilexi praecepta tua super aurum et obryzum. |
128 על כן כל פקודי כל ישרתי כל ארח שקר שנאתי | 128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam mendacii odio habui. - |
129 פלאות עדותיך על כן נצרתם נפשי | 129 PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo servavit ea anima mea. |
130 פתח דבריך יאיר מבין פתיים | 130 Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis. |
131 פי פערתי ואשאפה כי למצותיך יאבתי | 131 Os meum aperui et attraxi spiritum, quia praecepta tua desiderabam. |
132 פנה אלי וחנני כמשפט לאהבי שמך | 132 Convertere in me et miserere mei secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum. |
133 פעמי הכן באמרתך ואל תשלט בי כל און | 133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas. |
134 פדני מעשק אדם ואשמרה פקודיך | 134 Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua. |
135 פניך האר בעבדך ולמדני את חקיך | 135 Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas. |
136 פלגי מים ירדו עיני על לא שמרו תורתך | 136 Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. |
137 צדיק אתה יהוה וישר משפטיך | 137 SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. |
138 צוית צדק עדתיך ואמונה מאד | 138 Mandasti in iustitia testimonia tua et in veritate nimis. |
139 צמתתני קנאתי כי שכחו דבריך צרי | 139 Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. |
140 צרופה אמרתך מאד ועבדך אהבה | 140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. |
141 צעיר אנכי ונבזה פקדיך לא שכחתי | 141 Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus. |
142 צדקתך צדק לעולם ותורתך אמת | 142 Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas. |
143 צר ומצוק מצאוני מצותיך שעשעי | 143 Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua delectatio mea est. |
144 צדק עדותיך לעולם הבינני ואחיה | 144 Iustitia testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi, et vivam. |
145 קראתי בכל לב ענני יהוה חקיך אצרה | 145 COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; iustificationes tuas servabo. |
146 קראתיך הושיעני ואשמרה עדתיך | 146 Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam testimonia tua. |
147 קדמתי בנשף ואשועה לדבריך יחלתי | 147 Praeveni diluculo et clamavi, in verba tua supersperavi. |
148 קדמו עיני אשמרות לשיח באמרתך | 148 Praevenerunt oculi mei vigilias, ut meditarer eloquia tua. |
149 קולי שמעה כחסדך יהוה כמשפטך חיני | 149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me. |
150 קרבו רדפי זמה מתורתך רחקו | 150 Appropinquaverunt persequentes me in malitia, a lege autem tua longe facti sunt. |
151 קרוב אתה יהוה וכל מצותיך אמת | 151 Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas. |
152 קדם ידעתי מעדתיך כי לעולם יסדתם | 152 Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. |
153 ראה עניי וחלצני כי תורתך לא שכחתי | 153 RES. Vide humiliationem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. |
154 ריבה ריבי וגאלני לאמרתך חיני | 154 Iudica causam meam et redime me; propter eloquium tuum vivifica me. |
155 רחוק מרשעים ישועה כי חקיך לא דרשו | 155 Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt. |
156 רחמיך רבים יהוה כמשפטיך חיני | 156 Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicia tua vivifica me. |
157 רבים רדפי וצרי מעדותיך לא נטיתי | 157 Multi, qui persequuntur me et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi. |
158 ראיתי בגדים ואתקוטטה אשר אמרתך לא שמרו | 158 Vidi praevaricantes, et taeduit me, quia eloquia tua non custodierunt. |
159 ראה כי פקודיך אהבתי יהוה כחסדך חיני | 159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me. |
160 ראש דברך אמת ולעולם כל משפט צדקך | 160 Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. |
161 שרים רדפוני חנם ומדבריך פחד לבי | 161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. |
162 שש אנכי על אמרתך כמוצא שלל רב | 162 Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. |
163 שקר שנאתי ואתעבה תורתך אהבתי | 163 Mendacium odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. |
164 שבע ביום הללתיך על משפטי צדקך | 164 Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae. |
165 שלום רב לאהבי תורתך ואין למו מכשול | 165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. |
166 שברתי לישועתך יהוה ומצותיך עשיתי | 166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et praecepta tua feci. |
167 שמרה נפשי עדתיך ואהבם מאד | 167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexi ea vehementer. |
168 שמרתי פקודיך ועדתיך כי כל דרכי נגדך | 168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo. |
169 תקרב רנתי לפניך יהוה כדברך הבינני | 169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi intellectum. |
170 תבוא תחנתי לפניך כאמרתך הצילני | 170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum libera me. |
171 תבענה שפתי תהלה כי תלמדני חקיך | 171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. |
172 תען לשוני אמרתך כי כל מצותיך צדק | 172 Cantet lingua mea eloquium tuum, quia omnia praecepta tua iustitia. |
173 תהי ידך לעזרני כי פקודיך בחרתי | 173 Fiat manus tua, ut adiuvet me, quoniam mandata tua elegi. |
174 תאבתי לישועתך יהוה ותורתך שעשעי | 174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua delectatio mea est. |
175 תחי נפשי ותהללך ומשפטך יעזרני | 175 Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. |
176 תעיתי כשה אבד בקש עבדך כי מצותיך לא שכחתי | 176 Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus. |