Scrutatio

Sabato, 11 maggio 2024 - San Fabio e compagni ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 9


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ויברך אלהים את נח ואת בניו ויאמר להם פרו ורבו ומלאו את הארץ1 Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
2 ומוראכם וחתכם יהיה על כל חית הארץ ועל כל עוף השמים בכל אשר תרמש האדמה ובכל דגי הים בידכם נתנו2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.
3 כל רמש אשר הוא חי לכם יהיה לאכלה כירק עשב נתתי לכם את כל3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
4 אך בשר בנפשו דמו לא תאכלו4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
5 ואך את דמכם לנפשתיכם אדרש מיד כל חיה אדרשנו ומיד האדם מיד איש אחיו אדרש את נפש האדם5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
6 שפך דם האדם באדם דמו ישפך כי בצלם אלהים עשה את האדם6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.
7 ואתם פרו ורבו שרצו בארץ ורבו בה7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
8 ויאמר אלהים אל נח ואל בניו אתו לאמר8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :
9 ואני הנני מקים את בריתי אתכם ואת זרעכם אחריכם9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :
10 ואת כל נפש החיה אשר אתכם בעוף בבהמה ובכל חית הארץ אתכם מכל יצאי התבה לכל חית הארץ10 et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.
11 והקמתי את בריתי אתכם ולא יכרת כל בשר עוד ממי המבול ולא יהיה עוד מבול לשחת הארץ11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
12 ויאמר אלהים זאת אות הברית אשר אני נתן ביני וביניכם ובין כל נפש חיה אשר אתכם לדרת עולם12 Dixitque Deus : Hoc signum f?deris quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :
13 את קשתי נתתי בענן והיתה לאות ברית ביני ובין הארץ13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum f?deris inter me et inter terram.
14 והיה בענני ענן על הארץ ונראתה הקשת בענן14 Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :
15 וזכרתי את בריתי אשר ביני וביניכם ובין כל נפש חיה בכל בשר ולא יהיה עוד המים למבול לשחת כל בשר15 et recordabor f?deris mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.
16 והיתה הקשת בענן וראיתיה לזכר ברית עולם בין אלהים ובין כל נפש חיה בכל בשר אשר על הארץ16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor f?deris sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.
17 ויאמר אלהים אל נח זאת אות הברית אשר הקמתי ביני ובין כל בשר אשר על הארץ17 Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum f?deris, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
18 ויהיו בני נח היצאים מן התבה שם וחם ויפת וחם הוא אבי כנען18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.
19 שלשה אלה בני נח ומאלה נפצה כל הארץ19 Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
20 ויחל נח איש האדמה ויטע כרם20 C?pitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
21 וישת מן היין וישכר ויתגל בתוך אהלה21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
22 וירא חם אבי כנען את ערות אביו ויגד לשני אחיו בחוץ22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
23 ויקח שם ויפת את השמלה וישימו על שכם שניהם וילכו אחרנית ויכסו את ערות אביהם ופניהם אחרנית וערות אביהם לא ראו23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.
24 וייקץ נח מיינו וידע את אשר עשה לו בנו הקטן24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,
25 ויאמר ארור כנען עבד עבדים יהיה לאחיו25 ait : Maledictus Chanaan,
servus servorum erit fratribus suis.
26 ויאמר ברוך יהוה אלהי שם ויהי כנען עבד למו26 Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem,
sit Chanaan servus ejus.
27 יפת אלהים ליפת וישכן באהלי שם ויהי כנען עבד למו27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem,
sitque Chanaan servus ejus.
28 ויחי נח אחר המבול שלש מאות שנה וחמשים שנה28 Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.
29 ויהיו כל ימי נח תשע מאות שנה וחמשים שנה וימת29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.