1 ויפל יוסף על פני אביו ויבך עליו וישק לו | 1 Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum. |
2 ויצו יוסף את עבדיו את הרפאים לחנט את אביו ויחנטו הרפאים את ישראל | 2 Praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem. |
3 וימלאו לו ארבעים יום כי כן ימלאו ימי החנטים ויבכו אתו מצרים שבעים יום | 3 Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies; iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus.
|
4 ויעברו ימי בכיתו וידבר יוסף אל בית פרעה לאמר אם נא מצאתי חן בעיניכם דברו נא באזני פרעה לאמר | 4 Et, expleto planctus tempore, locutus est Ioseph ad familiam pharaonis: “ Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus pharaonis, |
5 אבי השביעני לאמר הנה אנכי מת בקברי אשר כריתי לי בארץ כנען שמה תקברני ועתה אעלה נא ואקברה את אבי ואשובה | 5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens: "En morior; in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me"; ascendam nunc et sepeliam patrem meum ac revertar ”. |
6 ויאמר פרעה עלה וקבר את אביך כאשר השביעך | 6 Dixitque ei pharao: “ Ascende et sepeli patrem tuum, sicut adiuratus es ”.
|
7 ויעל יוסף לקבר את אביו ויעלו אתו כל עבדי פרעה זקני ביתו וכל זקני ארץ מצרים | 7 Quo ascendente, ierunt cum eo omnes servi pharaonis, senes domus eius cunctique maiores natu terrae Aegypti, |
8 וכל בית יוסף ואחיו ובית אביו רק טפם וצאנם ובקרם עזבו בארץ גשן | 8 domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen.
|
9 ויעל עמו גם רכב גם פרשים ויהי המחנה כבד מאד | 9 Habuit quoque in comitatu currus et equites; et facta est turba non modica. |
10 ויבאו עד גרן האטד אשר בעבר הירדן ויספדו שם מספד גדול וכבד מאד ויעש לאביו אבל שבעת ימים | 10 Veneruntque ad Gorenatad (id est Aream rhamni), quae sita est trans Iordanem; ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. |
11 וירא יושב הארץ הכנעני את האבל בגרן האטד ויאמרו אבל כבד זה למצרים על כן קרא שמה אבל מצרים אשר בעבר הירדן | 11 Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: “ Planctus magnus est iste Aegyptiis ”; et idcirco vocatum est nomen loci illius Abelmesraim (id est Planctus Aegypti).
|
12 ויעשו בניו לו כן כאשר צום | 12 Fecerunt ergo filii Iacob, sicut praeceperat eis; |
13 וישאו אתו בניו ארצה כנען ויקברו אתו במערת שדה המכפלה אשר קנה אברהם את השדה לאחזת קבר מאת עפרן החתי על פני ממרא | 13 et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca Machpela, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hetthaeo contra faciem Mambre. |
14 וישב יוסף מצרימה הוא ואחיו וכל העלים אתו לקבר את אביו אחרי קברו את אביו | 14 Reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu, sepulto patre.
|
15 ויראו אחי יוסף כי מת אביהם ויאמרו לו ישטמנו יוסף והשב ישיב לנו את כל הרעה אשר גמלנו אתו | 15 Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: “ Ne forte memor sit iniuriae, quam passus est, et reddat nobis omne malum, quod fecimus ”, |
16 ויצוו אל יוסף לאמר אביך צוה לפני מותו לאמר | 16 mandaverunt ei dicentes: “ Pater tuus praecepit nobis, antequam moreretur, |
17 כה תאמרו ליוסף אנא שא נא פשע אחיך וחטאתם כי רעה גמלוך ועתה שא נא לפשע עבדי אלהי אביך ויבך יוסף בדברם אליו | 17 ut haec tibi verbis illius diceremus: "Obsecro, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae, quam exercuerunt in te". Nos quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc ”. Quibus auditis, flevit Ioseph. |
18 וילכו גם אחיו ויפלו לפניו ויאמרו הננו לך לעבדים | 18 Veneruntque ad eum fratres sui et proni coram eo dixerunt: “ Servi tui sumus ”. |
19 ויאמר אלהם יוסף אל תיראו כי התחת אלהים אני | 19 Quibus ille respondit: “ Nolite timere. Num Dei possumus resistere voluntati? |
20 ואתם חשבתם עלי רעה אלהים חשבה לטבה למען עשה כיום הזה להחית עם רב | 20 Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. |
21 ועתה אל תיראו אנכי אכלכל אתכם ואת טפכם וינחם אותם וידבר על לבם | 21 Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros ”. Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus.
|
22 וישב יוסף במצרים הוא ובית אביו ויחי יוסף מאה ועשר שנים | 22 Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui; vixitque centum decem annis |
23 וירא יוסף לאפרים בני שלשים גם בני מכיר בן מנשה ילדו על ברכי יוסף | 23 et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem; filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph.
|
24 ויאמר יוסף אל אחיו אנכי מת ואלהים פקד יפקד אתכם והעלה אתכם מן הארץ הזאת אל הארץ אשר נשבע לאברהם ליצחק וליעקב | 24 Quibus transactis, locutus est fratribus suis: “ Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram, quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob ”. |
25 וישבע יוסף את בני ישראל לאמר פקד יפקד אלהים אתכם והעלתם את עצמתי מזה | 25 Cumque adiurasset eos atque dixisset: “ Deus visitabit vos; asportate ossa mea vobiscum de loco isto ”, |
26 וימת יוסף בן מאה ועשר שנים ויחנטו אתו ויישם בארון במצרים | 26 mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto.
|