A Makkabeusok első könyve 8
Ter
Kiv
Lev
Szám
MTörv
Józs
Bír
Rút
1Sám
2Sám
1Kir
2Kir
1Krón
2Krón
Ezdr
Neh
Tób
Judit
Eszt
1Makk
2Makk
Jób
Zsolt
Péld
Préd
Én
Bölcs
Sir
Iz
Jer
Siralm
Bár
Ez
Dán
Óz
Jo
Ám
Abd
Jón
Mik
Náh
Hab
Szof
Agg
Zak
Mal
Mt
Mk
Lk
Jn
Csel
Róm
1Kor
2Kor
Gal
Ef
Fil
Kol
1Tessz
2Tessz
1Tim
2Tim
Tit
Filem
Zsid
Jak
1Pét
2Pét
1Ján
2Ján
3Ján
Júd
Jel
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
KÁLDI-NEOVULGÁTA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Et audivit Iudas nomen Roma norum quia sunt potentes viri bus etconsentiunt omnibus, quae postulantur ab eis, et, quicumque accesserint ad eos,statuerunt cum eis amicitiam, | |
2 et quia sunt potentes viribus. Et narraveruntproelia eorum et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eoset duxerunt eos sub tributum, | |
3 et quanta fecerunt in regione Hispaniae, quod inpotestatem redegerunt metalla argenti et auri, quae illic sunt; | |
4 et possederuntomnem locum consilio suo et patientia — et locus erat longe distans ab eis —et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, donec contriverunt eos etpercusserunt eos plaga magna; ceteri autem dant eis tributum omnibus annis; | |
5 etPhilippum et Persea Citiorum regem et, quotquot adversum eos arma tulerant,contriverunt in bello et obtinuerunt eos; | |
6 et Antiochum magnum regem Asiae, quieis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos et equitatum et currus etexercitum magnum valde, contritum ab eis, | |
7 et ceperunt eum vivum et statuerunt,ut eis daret ipse et, qui regnarent post ipsum, tributum magnum et daret obsideset constitutum; | |
8 et regionem Indorum et Mediam et Lydiam et de optimisregionibus eorum et acceptas eas ab illo dederunt Eumeni regi; | |
9 et quia, quierant de Hellade, voluerunt ire et tollere eos, et innotuit sermo his, | |
10 etmiserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eismulti et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terrameorum possederunt et destruxerunt munitiones eorum et in servitutem illosredegerunt usque in hunc diem; | |
11 et residua regna et insulas, quae aliquandorestiterant illis, exterminaverunt et in potestatem redegerunt; | |
12 cum amicisautem suis et, qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam; etobtinuerunt reges, qui prope et qui longe erant; et, quicumque audiebant nomeneorum, timebant eos; | |
13 quibus vero vellent auxilio esse et regnare, regnabant;quos autem vellent, amovebant; et exaltati sunt valde. | |
14 Et in omnibus istisnemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea; | |
15 etcuriam fecerunt sibi, et cotidie consulebant trecenti et viginti consulentessemper de multitudine, ut quiete agerent; | |
16 et committunt uni homini regnareeis per singulos annos et dominari universae terrae suae, et omnes oboediuntuni, et non est invidia neque zelus inter eos. | |
17 Et elegit Iudas Eupolemum filium Ioannis filii Accos et Iasonem filiumEleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem | |
18 etut auferrent ab eis iugum, quia viderunt quod regnum Graecorum in servitutempremeret Israel. | |
19 Et abierunt Romam — et via multa valde — et introieruntcuriam et responderunt et dixerunt: | |
20 “ Iudas Maccabaeus et fratres eius etpopulus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem etconscribere nos socios et amicos vestros ”. | |
21 Et placuit sermo in conspectueorum. | |
22 Et hoc est rescriptum epistulae, quam rescripserunt in tabulis aereiset miserunt in Ierusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis: | |
23 “ Bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum,gladiusque et hostis procul sit ab eis. | |
24 Quod si institerit bellum Romanisprius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum, | |
25 auxilium feret gensIudaeorum, prout tempus dictaverit illis, corde pleno | |
26 et proeliantibus nondabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut placuitRomae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes. | |
27 Similiter autem et sigenti Iudaeorum prius acciderit bellum, adiuvabunt Romani ex animo, prout eistempus permiserit; | |
28 et adiuvantibus non dabitur triticum, arma, argentum,naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata haec absque dolo. | |
29 Secundumhaec verba ita constituerunt Romani populo Iudaeorum. | |
30 Quod si post haec verbacogitaverint hi aut illi addere aut demere, facient ex proposito suo; et,quaecumque addiderint vel dempserint, rata erunt. | |
31 Et de malis, quae Demetriusrex fecit in eos, scripsimus ei dicentes: “Quare gravasti iugum tuum superamicos nostros, socios Iudaeos? | |
32 Si ergo iterum adierint nos adversum te,faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque” ”. |