Proverbia 6
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam; | 1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam : |
2 illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus. | 2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. |
3 Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui; discurre, prosternere, insta amico tuo. | 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. |
4 Ne dederis somnum oculis tuis nec palpebris tuis dormitationem. | 4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. |
5 Eruere quasi dammula de rete, et quasi avis de manu aucupis. | 5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis. |
6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius et disce sapientiam. | 6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. |
7 Quae, cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem, | 7 Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, |
8 parat in aestate cibum sibi et congregat in messe, quod comedat. | 8 parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. |
9 Usquequo, piger, dormies? Quando consurges e somno tuo? | 9 Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ? |
10 Paululum dormis, paululum dormitas, paululum conseres manus, ut dormias; | 10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ; |
11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. | 11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. |
12 Homo iniquus, vir inutilis, graditur ore perverso; | 12 Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ; |
13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur. | 13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur, |
14 Prava in corde suo machinatur, malum in omni tempore, iurgia seminat. | 14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. |
15 Ideo extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur nec habebit medicinam. | 15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. |
16 Sex sunt, quae odit Dominus, et septem detestatur anima eius: | 16 Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus : |
17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, | 17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, |
18 cor machinans cogitationes pravas, pedes veloces ad currendum in malum, | 18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, |
19 proferentem mendacia, testem fallacem et eum, qui seminat inter fratres discordias. | 19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. |
20 Conserva, fili mi, praecepta patris tui et ne reicias legem matris tuae; | 20 Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. |
21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo. | 21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. |
22 Cum ambulaveris, dirigent te, cum dormieris, custodient te et, cum evigilaveris, colloquentur tecum. | 22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis. |
23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae, | 23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ : |
24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae; | 24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ. |
25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius: | 25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius : |
26 pretium enim scorti vix est torta panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. | 26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. |
27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, et vestimenta illius non ardebunt? | 27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ? |
28 Aut ambulare super prunas, et non comburentur plantae eius? | 28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus ? |
29 Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui; non erit mundus, quicumque tetigerit eam. | 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. |
30 Non contemptui erit fur, cum furatus fuerit, ut esurientem impleat animam. | 30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit : furatur enim ut esurientem impleat animam ; |
31 Deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet. | 31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet. |
32 Qui autem adulter est cum muliere, vecors est; perdet animam suam, qui hoc fecerit. | 32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ; |
33 Plagam et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur. | 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur : |
34 Quia zelus est furor viri, et non parcet in die vindictae | 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ, |
35 nec accipiet personam tuam in piaculum nec suscipiet dona plurima. | 35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. |