1 فتقوّ انت يا ابني بالنعمة التي في المسيح يسوع. | 1 Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu; |
2 وما سمعته مني بشهود كثيرين اودعه اناسا امناء يكونون اكفاء ان يعلّموا آخرين ايضا. | 2 et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.
|
3 فاشترك انت في احتمال المشقات كجندي صالح ليسوع المسيح. | 3 Collabora sicut bonus miles Christi Iesu. |
4 ليس احد وهو يتجند يرتبك باعمال الحياة لكي يرضي من جنّده. | 4 Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit; |
5 وايضا ان كان احد يجاهد لا يكلّل ان لم يجاهد قانونيا. | 5 si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit. |
6 يجب ان الحرّاث الذي يتعب يشترك هو اولا في الاثمار. | 6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. |
7 افهم ما اقول. فليعطك الرب فهما في كل شيء. | 7 Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
|
8 اذكر يسوع المسيح المقام من الاموات من نسل داود بحسب انجيلي | 8 Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum, |
9 الذي فيه احتمل المشقات حتى القيود كمذنب. لكن كلمة الله لا تقيّد. | 9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum! |
10 لاجل ذلك انا اصبر على كل شيء لاجل المختارين لكي يحصلوا هم ايضا على الخلاص الذي في المسيح يسوع مع مجد ابدي. | 10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna. |
11 صادقة هي الكلمة انه ان كنا قد متنا معه فسنحيا ايضا معه. | 11 Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus; |
12 ان كنا نصبر فسنملك ايضا معه. ان كنا ننكره فهو ايضا سينكرنا. | 12 si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos; |
13 ان كنا غير امناء فهو يبقى امينا لن يقدر ان ينكر نفسه | 13 si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
|
14 فكّر بهذه الامور مناشدا قدام الرب ان لا يتماحكوا بالكلام. الامر غير النافع لشيء. لهدم السامعين. | 14 Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium. |
15 اجتهد ان تقيم نفسك للّه مزكّى عاملا لا يخزى مفصّلا كلمة الحق بالاستقامة. | 15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. |
16 واما الاقوال الباطلة الدنسة فاجتنبها لانهم يتقدمون الى اكثر فجور. | 16 Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem, |
17 وكلمتهم ترعى كآكلة. الذين منهم هيمينايس وفيليتس | 17 et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus, |
18 اللذان زاغا عن الحق قائلين ان القيامة قد صارت فيقلبان ايمان قوم. | 18 qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem. |
19 ولكن اساس الله الراسخ قد ثبت اذ له هذا الختم. يعلم الرب الذين هم له. وليتجنب الاثم كل من يسمّي اسم المسيح. | 19 Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini. |
20 ولكن في بيت كبير ليس آنية من ذهب وفضة فقط بل من خشب وخزف ايضا وتلك للكرامة وهذه للهوان. | 20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam; |
21 فان طهّر احد نفسه من هذه يكون اناء للكرامة مقدسا نافعا للسيد مستعدا لكل عمل صالح | 21 si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.
|
22 اما الشهوات الشبابية فاهرب منها واتبع البر والايمان والمحبة والسلام مع الذين يدعون الرب من قلب نقي. | 22 Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro. |
23 والمباحثات الغبية والسخيفة اجتنبها عالما انها تولّد خصومات. | 23 Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites; |
24 وعبد الرب لا يجب ان يخاصم بل يكون مترفقا بالجميع صالحا للتعليم صبورا على المشقات | 24 servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem, |
25 مؤدبا بالوداعة المقاومين عسى ان يعطيهم الله توبة لمعرفة الحق | 25 cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem, |
26 فيستفيقوا من فخ ابليس اذ قد اقتنصهم لارادته | 26 et resipiscant a Diaboli laqueo, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.
|