Scrutatio

Venerdi, 10 maggio 2024 - San Giobbe ( Letture di oggi)

Numeri (عدد) 10


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 وكلم الرب موسى قائلا.1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 اصنع لك بوقين من فضة مسحولين تعملهما فيكونان لك لمناداة الجماعة ولارتحال المحلات.2 “ Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra.
3 فاذا ضربوا بهما يجتمع اليك كل الجماعة الى باب خيمة الاجتماع.3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus.
4 واذا ضربوا بواحد يجتمع اليك الرؤساء رؤوس الوف اسرائيل.4 Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel;
5 واذا ضربتم هتافا ترتحل المحلات النازلة الى الشرق.5 si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam;
6 واذا ضربتم هتافا ثانية ترتحل المحلات النازلة الى الجنوب. هتافا يضربون لرحلاتهم.6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
7 واما عندما تجمعون الجماعة فتضربون ولا تهتفون.7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt.
8 وبنو هرون الكهنة يضربون بالابواق. فتكون لكم فريضة ابدية في اجيالكم.8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris.
9 واذا ذهبتم الى حرب في ارضكم على عدوّ يضرّ بكم تهتفون بالابواق فتذكرون امام الرب الهكم وتخلّصون من اعدائكم.9 Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
10 وفي يوم فرحكم وفي يوم اعيادكم ورؤوس شهوركم تضربون بالابواق على محرقاتكم وذبائح سلامتكم فتكون لكم تذكارا امام الهكم. انا الرب الهكم10 Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester ”.
11 وفي السنة الثانية في الشهر الثاني في العشرين من الشهر ارتفعت السحابة عن مسكن الشهادة.11 Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata est nubes de habitaculo testimonii;
12 فارتحل بنو اسرائيل في رحلاتهم من برية سيناء فحلت السحابة في برية فاران.12 profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
13 ارتحلوا اولا حسب قول الرب عن يد موسى.13 Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi.
14 فارتحلت راية محلّة بني يهوذا اولا حسب اجنادهم وعلى جنده نحشون بن عمّيناداب.14 Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudae per turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab;
15 وعلى جند سبط بني يسّاكر نثنائيل بن صوغر.15 et super turmam tribus filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar;
16 وعلى جند سبط بني زبولون أليآب بن حيلون16 et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
17 ثم أنزل المسكن فارتحل بنو جرشون وبنو مراري حاملين المسكن.17 Depositumque est habitaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
18 ثم ارتحلت راية محلّة رأوبين حسب اجنادهم وعلى جنده أليصور بن شديئور.18 Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur.
19 وعلى جند سبط بني شمعون شلوميئيل بن صوريشدّاي.19 Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
20 وعلى جند سبط بني جاد ألياساف بن دعوئيل.20 Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel.
21 ثم ارتحل القهاتيون حاملين المقدس وأقيم المسكن الى ان جاءوا.21 Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent.
22 ثم ارتحلت راية محلّة بني افرايم حسب اجنادهم وعلى جنده أليشمع بن عمّيهود.22 Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
23 وعلى جند سبط بني منسّى جمليئيل بن فدهصور.23 Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;
24 وعلى جند سبط بني بنيامين ابيدن بن جدعوني.24 et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
25 ثم ارتحلت راية محلّة بني دان ساقة جميع المحلات حسب اجنادهم وعلى جنده اخيعزر بن عمّيشدّاي.25 Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26 وعلى جند سبط بني اشير فجعيئيل بن عكرن.26 Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran;
27 وعلى جند سبط بني نفتالي اخيرع بن عينن.27 et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
28 هذه رحلات بني اسرائيل باجنادهم حين ارتحلوا28 Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur.
29 وقال موسى لحوباب بن رعوئيل المدياني حمي موسى اننا راحلون الى المكان الذي قال الرب اعطيكم اياه. اذهب معنا فنحسن اليك لان الرب قد تكلم عن اسرائيل بالاحسان.29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: “ Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli ”.
30 فقال له لا اذهب بل الى ارضي والى عشيرتي امضي.30 Cui ille respondit: “ Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum ”.
31 فقال لا تتركنا لانه بما انك تعرف منازلنا في البرية تكون لنا كعيون.31 Et ille: “ Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
32 وان ذهبت معنا فبنفس الاحسان الذي يحسن الرب الينا نحسن نحن اليك32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi ”.
33 فارتحلوا من جبل الرب مسيرة ثلاثة ايام وتابوت عهد الرب راحل امامهم مسيرة ثلاثة ايام ليلتمس لهم منزلا.33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum.
34 وكانت سحابة الرب عليهم نهارا في ارتحالهم من المحلّة.34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent.
35 وعند ارتحال التابوت كان موسى يقول قم يا رب فلتتبدد اعداؤك ويهرب مبغضوك من امامك.35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: “ Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua ”.
36 وعند حلوله كان يقول ارجع يا رب الى ربوات الوف اسرائيل36 Cum autem deponeretur, aiebat: “ Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel ”.