Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Levitico (لاويين) 9


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 وفي اليوم الثامن دعا موسى هرون وبنيه وشيوخ اسرائيل1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron:
2 وقال لهرون خذ لك عجلا ابن بقر لذبيحة خطية وكبشا لمحرقة صحيحين وقدّمهما امام الرب.2 “ Tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et affer illos coram Domino.
3 وكلم بني اسرائيل قائلا خذوا تيسا من المعز لذبيحة خطية وعجلا وخروفا حوليّين صحيحين لمحرقة3 Et ad filios Israel loqueris: "Tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum,
4 وثورا وكبشا لذبيحة سلامة للذبح امام الرب وتقدمة ملتوتة بزيت. لان الرب اليوم يتراءى لكم.4 bovem et arietem pro pacificis, et immolate eos coram Domino, et sacrificium similae oleo conspersae: hodie enim Dominus apparebit vobis" ”.
5 فاخذوا ما امر به موسى الى قدام خيمة الاجتماع وتقدم كل الجماعة ووقفوا امام الرب.5 Tulerunt ergo cuncta, quae iusserat Moyses, ad ostium tabernaculi conventus; ubi, cum omnis coetus accessisset et staret coram Domino,
6 فقال موسى هذا ما امر به الرب. تعملونه فيتراءى لكم مجد الرب.6 ait Moyses: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius ”.
7 ثم قال موسى لهرون تقدم الى المذبح واعمل ذبيحة خطيتك ومحرقتك وكفّر عن نفسك وعن الشعب واعمل قربان الشعب وكفّر عنهم كما امر الرب.7 Dixit et ad Aaron: “ Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus ”.
8 فتقدم هرون الى المذبح وذبح عجل الخطية الذي له.8 Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo,
9 وقدّم بنو هرون اليه الدم فغمس اصبعه في الدم وجعل على قرون المذبح ثم صبّ الدم الى اسفل المذبح.9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui; in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius.
10 والشحم والكليتين وزيادة الكبد من ذبيحة الخطية اوقدها على المذبح كما امر الرب موسى.10 Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
11 واما اللحم والجلد فاحرقهما بنار خارج المحلّة11 Carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni.
12 ثم ذبح المحرقة فناوله بنو هرون الدم فرشّه على المذبح مستديرا.12 Immolavit et holocausti victimam; obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum.
13 ثم ناولوه المحرقة بقطعها والراس. فاوقدها على المذبح.13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite ei obtulerunt, quae omnia super altare cremavit igni;
14 وغسل الاحشاء والاكارع واوقدها فوق المحرقة على المذبح.14 lavit quoque aqua intestina cruraque et adolevit super holocausto in altari.
15 ثم قدم قربان الشعب واخذ تيس الخطية الذي للشعب وذبحه وعمله للخطية كالاول.15 Et applicavit oblationem populi sumensque hircum pro peccato populi mactavit et obtulit in expiationem sicut priorem;
16 ثم قدم المحرقة وعملها كالعادة.16 fecit quoque holocaustum secundum ritum
17 ثم قدم التقدمة وملأ كفّه منها واوقدها على المذبح عدا محرقة الصباح.17 et addens sacrificium similae implevit manum ex illa et adolevit super altare praeter holocaustum matutinum.
18 ثم ذبح الثور والكبش ذبيحة السلامة التي للشعب وناوله بنو هرون الدم فرشّه على المذبح مستديرا.18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi; obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitu.
19 والشحم من الثور ومن الكبش الألية وما يغشّي والكليتين وزيادة الكبد.19 Adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris
20 ووضعوا الشحم على الصدرين فاوقد الشحم على المذبح.20 posuerunt super pectora; cumque cremati essent adipes in altari,
21 واما الصدران والساق اليمنى فرددها هرون ترديدا امام الرب كما امر موسى21 pectora eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat Moyses.
22 ثم رفع هرون يده نحو الشعب وباركهم وانحدر من عمل ذبيحة الخطية والمحرقة وذبيحة السلامة.22 Et elevans Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit.
23 ودخل موسى وهرون الى خيمة الاجتماع ثم خرجا وباركا الشعب. فتراءى مجد الرب لكل الشعب23 Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni populo;
24 وخرجت نار من عند الرب واحرقت على المذبح المحرقة والشحم. فرأى جميع الشعب وهتفوا وسقطوا على وجوههم24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes, qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, exultaverunt ruentes in facies suas.